, Articulus 10
arg | Ad decimum sic proceditur. Videtur quod sacramentum poenitentiae non debeat iterari. Dicit enim apostolus, Heb. VI, 'impossibile est eos qui semel illuminati sunt, et gustaverunt donum caeleste, et participes facti sunt spiritus sancti, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam'. Sed quicumque poenituerunt, sunt illuminati, et acceperunt donum spiritus sancti. Ergo quicumque peccat post poenitentiam, non potest iterato poenitere. |
a2 | Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de poenitentia, 'reperiuntur qui saepius agendam poenitentiam putant. Qui luxuriantur in Christo. Nam, si vere poenitentiam agerent, iterandam postea non putarent, quia, sicut unum est Baptisma, ita una poenitentia'. Sed Baptismus non iteratur. Ergo nec poenitentia. |
a3 | Praeterea, miracula quibus dominus infirmitates corporales sanavit, significant sanationes spiritualium infirmitatum, quibus scilicet homines liberantur a peccatis. Sed non legitur quod dominus aliquem caecum bis illuminaverit, vel aliquem leprosum bis mundaverit, aut aliquem mortuum bis suscitaverit. Ergo videtur quod nec alicui peccatori bis per poenitentiam veniam largiatur. |
a4 | Praeterea, Gregorius dicit, in homilia Quadragesimae, 'poenitentia est anteacta peccata deflere, et flenda iterum non committere'. Et Isidorus dicit, in libro de summo bono, 'irrisor est, et non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet'. Si ergo aliquis vere poeniteat, iterum non peccabit. Ergo non potest quod poenitentia iteretur. |
a5 | Praeterea, sicut Baptismus habet efficaciam ex passione Christi, ita et poenitentia. Sed Baptismus non iteratur, propter unitatem passionis et mortis Christi. Ergo pari ratione et poenitentia non iteratur. |
a6 | Praeterea, Gregorius dicit, 'facilitas veniae incentivum praebet delinquendi'. Si ergo Deus frequenter veniam praebet per poenitentiam, videtur quod ipse incentivum praebeat hominibus delinquendi, et sic videtur delectari in peccatis. Quod eius bonitati non congruit. Non ergo potest poenitentia iterari. |
sc | Sed contra est quod homo inducitur ad misericordiam exemplo divinae misericordiae, secundum illud Luc. VI, 'estote misericordes, sicut et pater vester misericors est'. Sed dominus hanc misericordiam discipulis imponit, ut saepius remittant fratribus contra se peccantibus, unde, sicut dicitur Matth. XVIII, Petro quaerenti, 'quoties peccaverit in me frater meus, dimittam ei usque septies?' Respondit Iesus, 'non dico tibi usque septies, sed usque septuagesies septies'. Ergo etiam Deus saepius per poenitentiam veniam peccantibus praebet, praesertim cum doceat nos petere, 'dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris'. |
co | Respondeo dicendum quod circa poenitentiam erraverunt quidam dicentes non posse hominem per poenitentiam secundo consequi veniam peccatorum. Quorum quidam, scilicet Novatiani, hoc in tantum extenderunt quod dixerunt post primam poenitentiam quae agitur in Baptismo, peccantes non posse per poenitentiam iterato restitui. Alii vero fuerunt haeretici, ut Augustinus dicit, in libro de poenitentia, qui post Baptismum dicebant quidem esse utilem poenitentiam, non tamen pluries, sed semel tantum. Videntur autem huiusmodi errores ex duobus processisse. Primo quidem, ex eo quod errabant circa rationem verae poenitentiae. Cum enim ad veram poenitentiam caritas requiratur, sine qua non delentur peccata, credebant quod caritas semel habita non possit amitti, et per consequens quod poenitentia, si sit vera, nunquam per peccatum tollatur, ut sit necesse eam iterari. Sed hoc improbatum est in secunda parte, ubi ostensum est quod caritas semel habita, propter libertatem arbitrii, potest amitti; et per consequens post veram poenitentiam potest aliquis peccare mortaliter. Secundo, ex eo quod errabant circa aestimationem gravitatis peccati. Putabant enim adeo grave esse peccatum quod aliquis committit post veniam impetratam, quod non sit possibile ipsum remitti. In quo quidem errabant et ex parte peccati, quod, etiam post remissionem consecutam, potest esse et gravius et levius etiam quam fuerit ipsum primum peccatum remissum, et multo magis contra infinitatem divinae misericordiae, quae est super omnem numerum et magnitudinem peccatorum, secundum illud Psalmi, 'miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam'. Unde reprobatur verbum Caini dicentis, Genes. IV, 'maior est iniquitas mea quam ut veniam merear'. Et ideo misericordia Dei peccantibus per poenitentiam veniam praebet absque ullo termino. Unde dicitur II Paralip. ult., 'immensa et investigabilis misericordia promissionis tuae super malitias hominum'. Unde manifestum est quod poenitentia est pluries iterabilis. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod, quia apud Iudaeos erant secundum legem quaedam lavacra instituta, quibus pluries se ab immunditiis purgabant, credebant aliqui Iudaeorum quod etiam per lavacrum Baptismi aliquis pluries purificari possit. Ad quod excludendum, apostolus scribit Hebraeis quod impossibile est eos qui semel sunt illuminati, scilicet per Baptismum, rursum renovari ad poenitentiam, scilicet per Baptismum, qui est 'lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti', ut dicitur ad Tit. III. Et rationem assignat ex hoc quod per Baptismum homo Christo commoritur, unde sequitur, 'rursum crucifigentes in semetipsis filium Dei'. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod Ambrosius loquitur de poenitentia solemni, quae in Ecclesia non iteratur, ut infra dicetur. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de poenitentia, 'multos caecos in diverso tempore dominus illuminavit, et multos debiles confortavit, ostendens in diversis illis eadem saepe peccata dimitti, ut quem prius sanavit leprosum, alio tempore illuminat caecum. Ideo enim tot sanavit caecos, claudos et aridos, ne desperet saepe peccator. Ideo non scribitur aliquem nisi semel sanasse, ut quisque timeat se iungi peccato. Medicum se vocat, et non sanis, sed male habentibus opportunum, sed qualis hic medicus qui malum iteratum nesciret curare? Medicorum enim est centies infirmum centies curare. Qui ceteris minor esset, si alii possibilia ignoraret'. |
ad4 | Ad quartum dicendum quod poenitere est anteacta peccata deflere et flenda non committere simul dum flet, vel actu vel proposito. Ille enim est irrisor et non poenitens qui, simul dum poenitet, agit quod poenitet, proponit enim iterum se facturum quod gessit, vel etiam actualiter peccat eodem vel alio genere peccati. Quod autem aliquis postea peccat, vel actu vel proposito, non excludit quin prima poenitentia vera fuerit. Nunquam enim veritas prioris actus excluditur per actum contrarium subsequentem, sicut enim vere cucurrit qui postea sedet, ita vere poenituit qui postea peccat. |
ad5 | Ad quintum dicendum quod Baptismus habet virtutem ex passione Christi sicut quaedam spiritualis regeneratio, cum spirituali morte praecedentis vitae. Statutum est autem hominibus semel mori, et semel nasci. Et ideo semel tantum debet homo baptizari. Sed poenitentia habet virtutem ex passione Christi sicut spiritualis medicatio, quae frequenter iterari potest. |
ad6 | Ad sextum dicendum quod Augustinus, in libro de poenitentia, dicit quod 'constat Deo multum displicere peccata, qui semper praesto est ea destruere, ne solvatur quod creavit, ne corrumpatur quod amavit', scilicet per desperationem. |