monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 49.3 > ST III 68.11 > ST III 55.1 > ST I 63.pr > ST III 68.8 > ST III 57.2 > ST III 43.2 > ST III 89.2 > ST I 6.2 > ST III 35.7 > ST I 62.9 > ST III 72.7 > ST III 16.pr > ST I 90.1 > ST III 69.5 > 5 > ST III 84.4
ST III 84, Articulus 3 <<<     >>> Articulus 5

, Articulus 4

arg Ad quartum sic proceditur. Videtur quod impositio manuum sacerdotis requiratur ad hoc sacramentum. Dicitur enim Marc. ult., 'super aegros manus imponent, et bene habebunt'. Aegri autem spiritualiter sunt peccatores, qui recipiunt bonam habitudinem per hoc sacramentum. Ergo in hoc sacramento est manus impositio facienda.
a2 Praeterea, in sacramento poenitentiae recuperat homo spiritum sanctum amissum, unde ex persona poenitentis dicitur in Psalmo, 'redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me'. Sed spiritus sanctus datur per impositionem manuum, legitur enim Act. VIII, quod 'apostoli imponebant manus super illos, et accipiebant spiritum sanctum'; et Matth. XIX dicitur quod 'oblati sunt domino parvuli ut eis manus imponeret'. Ergo in hoc sacramento est manus impositio facienda.
a3 Praeterea, verba sacerdotis in hoc sacramento non sunt maioris efficaciae quam in aliis sacramentis. Sed in aliis sacramentis non sufficiunt verba ministri, nisi aliquem actum exerceret, sicut in Baptismo, simul cum hoc quod dicit sacerdos, ego te baptizo, requiritur corporalis ablutio. Ergo etiam, simul cum hoc quod dicit sacerdos, ego te absolvo, oportet quod aliquem actum exerceat circa poenitentem, imponendo ei manus.
sc Sed contra est quod dominus dixit Petro, 'quodcumque solveris super terram, erit' etc., nullam mentionem de manus impositione faciens. Neque etiam cum omnibus apostolis simul dixit, 'quorum remiseritis peccata, remittuntur eis'. Non ergo ad hoc sacramentum requiritur impositio manuum.
co Respondeo dicendum quod impositio manuum in sacramentis Ecclesiae fit ad designandum aliquem copiosum effectum gratiae, quo illi quibus manus imponitur, quodammodo continuantur per quandam similitudinem ministris, in quibus copia esse debet. Et ideo manus impositio fit in sacramento confirmationis, in quo confertur plenitudo spiritus sancti; et in sacramento ordinis, in quo confertur quaedam excellentia potestatis in divinis ministeriis; unde et II Tim. I dicitur, 'resuscites gratiam Dei quae est in te per impositionem manuum mearum'. Sacramentum autem poenitentiae non ordinatur ad consequendum aliquam excellentiam gratiae, sed ad remissionem peccatorum. Et ideo ad hoc sacramentum non requiritur impositio, sicut etiam nec ad Baptismum, in quo tamen fit plenior remissio peccatorum.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod illa manus impositio non est sacramentalis, sed ordinatur ad miracula facienda, ut scilicet per contactum manus hominis sanctificati etiam corporalis infirmitas tollatur. Sicut etiam legitur de domino, Marci VI, quod 'infirmos impositis manibus curavit'; et Matth. VIII legitur quod per contactum leprosum mundavit.
ad2 Ad secundum dicendum quod non quaelibet acceptio spiritus sancti requirit manus impositionem, quia etiam in Baptismo accipit homo spiritum sanctum, nec tamen fit ibi manus impositio. Sed acceptio spiritus sancti cum plenitudine requirit manus impositionem, quod pertinet ad confirmationem.
ad3 Ad tertium dicendum quod in sacramentis quae perficiuntur in usu materiae, minister habet aliquem corporalem actum exercere circa eum qui suscipit sacramentum, sicut in Baptismo et confirmatione et extrema unctione. Sed hoc sacramentum non consistit in usu alicuius materiae exterius appositae, sed loco materiae se habent ea quae sunt ex parte poenitentis. Unde, sicut in Eucharistia sacerdos sola prolatione verborum super materiam perficit sacramentum, ita etiam sola verba sacerdotis absolventis super poenitentem perficiunt absolutionis sacramentum. Et si aliquis actus corporalis esset ex parte sacerdotis, non minus competeret crucesignatio, quae adhibetur in Eucharistia, quam manus impositio, in signum quod per sanguinem crucis Christi remittuntur peccata. Et tamen non est de necessitate sacramenti, sicut nec de necessitate Eucharistiae.
Thomas de Aquino HOME