monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 80.pr > ST I 87.1 > ST I 87.pr > ST III 55.1 > ST I 73.1 > ST III 55.pr > ST I 73.pr > ST III 37.1 > ST III 86.6 > ST III 37.pr > ST III 29.1 > ST I 32.1 > ST III 45.1 > ST III 29.pr > ST III 55.6 > ST I 32.pr > ST III 45.pr > ST III 75.8 > ST III 60.1 > ST III 60.pr > ST III 75.4 > ST III 36.1 > ST III 61.1 > ST III 61.pr > ST III 36.pr > ST I 41.4 > ST I 84.8 > ST I 77.1 > ST III 60.6 > ST III 41.1 > ST I 77.pr > ST I 97.4 > ST III 21.1 > ST III 41.pr > ST III 21.pr > ST III 52.8 > ST III 43.4 > ST III 20.1 > ST I 68.4 > ST III 36.6 > ST I 84.4 > ST III 20.pr > ST III 65.3 > ST III 68.1 > ST I 33.4 > ST III 84.1 > ST I 77.6 > ST III 68.pr > ST III 33.1 > ST III 84.pr
>>> ST III 84, Articulus 1

, Prooemium

1 Consequenter considerandum est de sacramento poenitentiae. Circa quod primo considerandum est de ipsa poenitentia; secundo, de effectu ipsius; tertio, de partibus eius; quarto, de suscipientibus hoc sacramentum; quinto, de potestate ministrorum; sexto, de solemni ritu huius sacramenti. Circa primum duo sunt consideranda, primo, de poenitentia secundum quod est sacramentum; secundo, de poenitentia secundum quod est virtus. Circa primum quaeruntur decem. Primo, utrum poenitentia sit sacramentum. Secundo, de propria materia eius. Tertio, de forma ipsius. Quarto, utrum impositio manus requiratur ad hoc sacramentum. Quinto, utrum hoc sacramentum sit de necessitate salutis. Sexto, de ordine eius ad alia sacramenta. Septimo, de institutione eius. Octavo, de duratione ipsius. Nono, de continuitate eius. Decimo, utrum possit iterari.
Thomas de Aquino HOME