monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 56.2 > ST II-II 180.6 > 4 > 2 > ST III 52.8 > 3 > ST I 39.8 > ST I 14.8 > ST I 3.6 > ST III 69.4 > ST III 16.7 > ST I 7.pr > ST III 4.pr > ST III 46.1 > ST III 79.1
ST III 79, Prooemium <<<     >>> Articulus 2

, Articulus 1

arg Ad primum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum non conferatur gratia. Hoc enim sacramentum est nutrimentum spirituale. Nutrimentum autem non datur nisi viventi. Cum ergo vita spiritualis sit per gratiam, non competit hoc sacramentum nisi iam habenti gratiam. Non ergo per hoc sacramentum confertur gratia ut primo habeatur. Similiter etiam nec ad hoc quod augeatur, quia augmentum spirituale pertinet ad sacramentum confirmationis, ut dictum est. Non ergo per hoc sacramentum gratia confertur.
a2 Praeterea, hoc sacramentum assumitur ut quaedam spiritualis refectio. Sed refectio spiritualis magis videtur pertinere ad usum gratiae quam ad gratiae consecutionem. Ergo videtur quod per hoc sacramentum gratia non conferatur.
a3 Praeterea, sicut supra dictum est, 'in hoc sacramento corpus Christi offertur pro salute corporis, sanguis autem pro salute animae'. Sed corpus non est subiectum gratiae, sed anima, ut in secunda parte habitum est. Ergo ad minus quantum ad corpus per hoc sacramentum gratia non confertur.
sc Sed contra est quod dominus dicit, Ioan. VI, 'panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita'. Sed vita spiritualis est per gratiam. Ergo per hoc sacramentum gratia confertur.
co Respondeo dicendum quod effectus huius sacramenti debet considerari, primo quidem et principaliter, ex eo quod in hoc sacramento continetur, quod est Christus. Qui sicut, in mundum visibiliter veniens, contulit mundo vitam gratiae, secundum illud Ioan. I, 'gratia et veritas per Iesum Christum facta est'; ita, in hominem sacramentaliter veniens, vitam gratiae operatur, secundum illud Ioan. VI, 'qui manducat me, vivit propter me'. Unde et Cyrillus dicit, 'vivificativum Dei verbum, uniens seipsum propriae carni, fecit ipsam vivificativam. Decebat ergo eum nostris quodammodo uniri corporibus per sacram eius carnem et pretiosum sanguinem, quae accipimus in benedictione vivificativa in pane et vino'. Secundo consideratur ex eo quod per hoc sacramentum repraesentatur, quod est passio Christi, sicut supra dictum est. Et ideo effectum quem passio Christi fecit in mundo, hoc sacramentum facit in homine. Unde super illud Ioan. XIX, 'continuo exivit sanguis et aqua', dicit Chrysostomus, 'quia hinc suscipiunt principium sacra mysteria, cum accesseris ad tremendum calicem, vel ab ipsa bibiturus Christi costa, ita accedas'. Unde et ipse dominus dicit, Matth. XXVI, 'hic est sanguis meus, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum'. Tertio consideratur effectus huius sacramenti ex modo quo traditur hoc sacramentum, quod traditur per modum cibi et potus. Et ideo omnem effectum quem cibus et potus materialis facit quantum ad vitam corporalem, quod scilicet sustentat, auget, reparat et delectat, hoc totum facit hoc sacramentum quantum ad vitam spiritualem. Unde Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, 'iste panis est vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit'. Et Chrysostomus dicit, supra Ioan., 'praestat se nobis desiderantibus et palpare et comedere et amplecti'. Unde et ipse dominus dicit, Ioan. VI, 'caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus'. Quarto consideratur effectus huius sacramenti ex speciebus in quibus hoc traditur sacramentum. Unde et Augustinus, ibidem, dicit, 'dominus noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit quae ad unum aliquod rediguntur ex multis, namque aliud, scilicet panis, ex multis granis in unum constat, aliud, scilicet vinum, ex multis racemis confluit'. Et ideo ipse alibi dicit, super Ioan., 'o sacramentum pietatis, o signum unitatis, o vinculum caritatis'. Et quia Christus et eius passio est causa gratiae, et spiritualis refectio et caritas sine gratia esse non potest, ex omnibus praemissis manifestum est quod hoc sacramentum gratiam confert.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod hoc sacramentum ex seipso virtutem habet gratiam conferendi, nec aliquis habet gratiam ante susceptionem huius sacramenti nisi ex aliquali voto ipsius, vel per seipsum, sicut adulti, vel voto Ecclesiae, sicut parvuli, sicut supra dictum est. Unde ex efficacia virtutis ipsius est quod etiam ex voto ipsius aliquis gratiam consequatur, per quam spiritualiter vivificetur. Restat igitur ut, cum ipsum sacramentum realiter sumitur, gratia augeatur, et vita spiritualis perficiatur. Aliter tamen quam per sacramentum confirmationis, in quo augetur et perficitur gratia ad persistendum contra exteriores impugnationes inimicorum Christi. Per hoc autem sacramentum augetur gratia, et perficitur spiritualis vita, ad hoc quod homo in seipso perfectus existat per coniunctionem ad Deum.
ad2 Ad secundum dicendum quod hoc sacramentum confert gratiam spiritualiter, cum virtute caritatis. Unde Damascenus comparat hoc sacramentum carboni quem Isaias vidit, Isaiae VI, 'carbo enim lignum simplex non est, sed unitum igni, ita et panis communionis non simplex panis est, sed unitus divinitati'. Sicut autem Gregorius dicit, in homilia Pentecostes, 'amor Dei non est otiosus, magna enim operatur, si est'. Et ideo per hoc sacramentum, quantum est ex sui virtute, non solum habitus gratiae et virtutis confertur, sed etiam excitatur in actum, secundum illud II Cor. V, 'caritas Christi urget nos'. Et inde est quod ex virtute huius sacramenti anima spiritualiter reficitur, per hoc quod anima delectatur, et quodammodo inebriatur dulcedine bonitatis divinae, secundum illud Cant. V, 'comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi'.
ad3 Ad tertium dicendum quod, quia sacramenta operantur secundum similitudinem per quam significant, ideo per quandam assimilationem dicitur quod in hoc sacramento 'corpus offertur pro salute corporis, et sanguis pro salute animae', quamvis utrumque ad salutem utriusque operetur, cum sub utroque totus sit Christus, ut supra dictum est. Et licet corpus non sit immediatum subiectum gratiae, ex anima tamen redundat effectus gratiae ad corpus, dum in praesenti 'membra nostra exhibemus arma iustitiae Deo', ut habetur Rom. VI; et in futuro corpus nostrum sortietur incorruptionem et gloriam animae.
Thomas de Aquino HOME



ST III 79, Prooemium <<<     >>> Articulus 2
monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 56.2 > ST II-II 180.6 > 4 > 2 > ST III 52.8 > 3 > ST I 39.8 > ST I 14.8 > ST I 3.6 > ST III 69.4 > ST III 16.7 > ST I 7.pr > ST III 4.pr > ST III 46.1 > ST III 79.1