monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 82.3 > ST III 66.2 > ST III 80.3 > ST III 79.3 > 1 > ST I 83.2 > > ST III 25.2 > ST III 2.11 > ST I 54.2 > ST I 85.3 > ST III 13.2 > ST III 87.3 > ST I 89.2 > ST I 63.2 > ST II-II 125.2 > ST III 58.2 > ST III 71.3 > ST III 17.2 > ST III 2.12 > ST III 73.3 > ST III 39.2 > ST III 81.2 > ST III 76.5 > ST I 75.2 > ST III 62.2 > ST III 72.11 > ST III 65.2 > ST III 12.2 > ST III 85.5 > ST III 32.3 > ST III 53.2 > ST I 49.2 > ST III 72.12 > ST I 93.2 > ST I 43.2 > ST III 2.10 > ST III 11.2 > ST III 19.2 > ST III 70.2 > ST III 47.2 > ST III 31.2 > ST III 88.2 > ST I 52.2 > ST I 90.2 > ST III 77.3 > ST III 10.2 > ST III 72.10 > ST I 86.2 > ST III 24.2 > ST I 92.2 > ST I 79.13 > ST III 34.2 > ST I 55.2 > ST I 99.2 > ST III 28.2 > 13 > ST I 79.11 > ST III 44.2 > ST I 37.2 > ST III 2.2 > ST III 35.2 > ST III 38.2 > ST III 59.2 > ST I 29.2 > 11 > ST I 45.2 > ST III 74.2
ST III 74, Articulus 1 <<<     >>> Articulus 3

, Articulus 2

arg Ad secundum sic proceditur. Videtur quod requiratur determinata quantitas panis et vini ad materiam huius sacramenti. Effectus enim gratiae non sunt minus ordinati quam effectus naturae. Sed, sicut dicitur in II de anima, 'omnium natura constantium positus est terminus et ratio magnitudinis et augmenti'. Ergo multo magis in hoc sacramento, quod dicitur Eucharistia, idest bona gratia, requiritur determinata quantitas panis et vini.
a2 Praeterea, ministris Ecclesiae non est a Christo data potestas ad ea quae pertinent ad irrisionem fidei et sacramentorum eius, secundum illud II Cor. X, 'secundum potestatem quam dedit mihi Deus in aedificationem, et non in destructionem'. Sed hoc esset ad irrisionem sacramenti, si sacerdos vellet consecrare totum panem qui venditur in foro, et totum vinum quod est in cellario. Ergo hoc facere non potest.
a3 Praeterea, si aliquis baptizetur in mari, non tota aqua maris sanctificatur per formam Baptismi, sed sola illa aqua qua corpus baptizati abluitur. Ergo nec in hoc sacramento superflua quantitas panis consecrari potest.
sc Sed contra est quod multum opponitur pauco, et magnum parvo. Sed nulla est ita parva quantitas panis aut vini quae non possit consecrari. Ergo nulla est ita magna quae consecrari non possit.
co Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod sacerdos non posset consecrare immensam quantitatem panis aut vini, puta totum panem qui venditur in foro, aut totum vinum quod est in dolio. Sed hoc non videtur esse verum. Quia in omnibus habentibus materiam, ratio determinationis materiae sumitur ex ordine ad finem, sicut materia serrae est ferrum, ut sit apta sectioni. Finis autem huius sacramenti est usus fidelium. Unde oportet quod quantitas materiae huius sacramenti determinetur per comparationem ad usum fidelium. Non autem potest esse quod determinetur per comparationem ad usum fidelium qui nunc occurrunt, alioquin sacerdos habens paucos parochianos, non posset consecrare multas hostias. Unde relinquitur quod materia huius sacramenti determinetur per comparationem ad usum fidelium absolute. Numerus autem fidelium est indeterminatus. Unde non potest dici quod quantitas materiae huius sacramenti sit determinata.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod cuiuslibet rei naturalis materia accipit determinatam quantitatem secundum comparationem ad formam determinatam. Sed numerus fidelium, ad quorum usum ordinatur hoc sacramentum, est indeterminatus. Unde non est simile.
ad2 Ad secundum dicendum quod potestas ministrorum Ecclesiae ad duo ordinatur, primo quidem, ad effectum proprium; secundo, ad finem effectus. Secundum autem non tollit primum. Unde, si sacerdos intendat consecrare corpus Christi propter aliquem malum finem, puta ut irrideat vel veneficia faciat, propter intentionem mali finis peccat, nihilominus tamen, propter potestatem sibi datam, perficit sacramentum.
ad3 Ad tertium dicendum quod Baptismi sacramentum perficitur in usu materiae. Et ideo per formam Baptismi non plus de aqua sanctificatur quam quantum venit in usum. Sed hoc sacramentum perficitur in consecratione materiae. Et ideo non est simile.
Thomas de Aquino HOME