monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 29.2 > ST III 68.12 > ST III 86.2 > 2 > ST II-II > ST II-II 118.6 > ST III 46.11 > ST III 68.11 > ST II-II 186.7 > 6 > ST III 52.2 > ST III 90.2 > ST II-II 118.pr > ST III 32. > ST II-II 118.1 > ST III 43.2 > ST II-II 184.7 > ST III 49.2 > ST III 73. > 1 > ST III 71. > ST II-II 141.7 > 10 > ST III 87. > ST II-II 180.7 > ST III 75.2 > ST III 79. > ST III 80. > ST II-II 188.7 > ST III 82. > ST III 48. > ST III 89.2 > ST III 63.2 > ST III 54.2 > ST III 72.2 > ST III 83.2 > 12 > ST III 85.3 > ST III 33. > ST III 14.2 > ST III 76.3 > ST III 40.2 > ST III 74.2 > ST III 84. > ST III 68. > 11 > ST III 46. > ST III 59.2 > ST III 38.2 > ST III 35.2 > ST III 20. > ST III 2.2 > ST III 44.2 > 13 > ST III 21. > ST III 41. > ST III 28.2 > ST III 34.2 > ST III 24.2 > ST III 36. > ST III 61. > ST III 72.10
ST III 72, Articulus 9 <<<     >>> Articulus 11

, Articulus 10

arg Ad decimum sic proceditur. Videtur quod ille qui confirmatur non debet ab alio teneri ad confirmationem. Hoc enim sacramentum non solum pueris, sed etiam adultis exhibetur. Adulti autem per seipsos stare possunt. Ergo ridiculum est quod ab alio teneantur.
a2 Praeterea, ille qui iam est de Ecclesia, liberum habet accessum ad Ecclesiae principem, qui est episcopus. Sed hoc sacramentum, sicut dictum est, non exhibetur nisi baptizato, qui iam est membrum Ecclesiae. Ergo videtur quod non debeat per alium exhiberi episcopo ad hoc sacramentum recipiendum.
a3 Praeterea, hoc sacramentum datur ad robur spirituale. Quod magis viget in viris quam in mulieribus, secundum illud Prov. ult., 'mulierem fortem quis inveniet?' Ergo ad minus mulier non debet tenere virum ad confirmationem.
sc Sed contra est quod Innocentius Papa dicit, et habetur in decretis, XXX, qu. IV, 'si quis ex coniugio filium aut filiam alterius de sacro fonte susceperit, aut ad chrisma tenuerit', et cetera. Ergo, sicut requiritur quod aliquis baptizatum de sacro fonte levet, ita debet aliquis teneri ad sacramentum confirmationis accipiendum.
co Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, hoc sacramentum exhibetur homini ad robur pugnae spiritualis. Sicut autem aliquis de novo natus indiget instructore in his quae pertinent ad conversationem vitae, secundum illud Heb. XII, 'patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et obtemperabamus eis'; ita illi qui assumuntur ad pugnam, indigent eruditoribus a quibus instruantur de his quae pertinent ad modum certaminis; et ideo in bellis materialibus constituuntur duces et centuriones, per quos alii gubernentur. Et propter hoc etiam ille qui accipit hoc sacramentum, ab alio tenetur, quasi per alium in pugna erudiendus. Similiter etiam, quia per hoc sacramentum confertur homini perfectio spiritualis aetatis, sicut dictum est; ideo ille qui ad hoc sacramentum accedit, sustentatur, quasi adhuc spiritualiter imbecillis et puer.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod, licet ille qui confirmatur sit adultus corporaliter, nondum tamen est adultus spiritualiter.
ad2 Ad secundum dicendum quod, licet baptizatus sit effectus membrum Ecclesiae, nondum tamen est adscriptus militiae Christianae. Et ideo episcopo, tanquam duci exercitus, per alium exhibetur iam militiae Christianae adscriptum. Non enim debet alium ad confirmationem tenere qui nondum est confirmatus.
ad3 Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur Coloss. III, 'in Christo Iesu non est masculus neque femina'. Et ideo non differt utrum masculus vel femina teneat aliquem in confirmatione.
Thomas de Aquino HOME