monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 60.4 > ST I 75.pr > ST I 33.2 > ST I 41.1 > ST I 19.3 > ST I 96.4 > ST III 82.3 > 3 > ST II-II 154.6 > ST I 32.3 > ST I 74.1 > ST III 60.3 > ST I 77.8 > ST I 58.4 > ST I 96.3 > ST II-II 134.1 > ST III 70.2
ST III 70, Articulus 1 <<<     >>> Articulus 3

, Articulus 2

arg Ad secundum sic proceditur. Videtur quod circumcisio fuerit inconvenienter instituta. Sicut enim dictum est, in circumcisione fiebat quaedam professio fidei. Sed a peccato primi hominis nullus unquam salvari potuit nisi per fidem passionis Christi, secundum illud Rom. III, 'quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius'. Ergo statim post peccatum primi hominis circumcisio institui debuit, et non tempore Abrahae.
a2 Praeterea, in circumcisione profitebatur homo observantiam veteris legis, sicut in Baptismo profitetur observantiam novae legis, unde apostolus dicit, Galat. V, 'testificor omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae'. Sed legalis observantia non est tradita tempore Abrahae, sed magis tempore Moysi. Ergo inconvenienter instituta est circumcisio tempore Abrahae.
a3 Praeterea, circumcisio fuit figurativa et praeparativa Baptismi. Sed Baptismus exhibetur omnibus populis, secundum illud Matth. ult., 'euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos'. Ergo circumcisio non debuit institui ut observanda tantum ab uno populo Iudaeorum, sed ab omnibus populis.
a4 Praeterea, carnalis circumcisio debet respondere spirituali sicut figura figurato. Sed spiritualis circumcisio, quae fit per Christum, indifferenter convenit utrique sexui, quia 'in Christo Iesu non est masculus neque femina', ut dicitur Coloss. III. Ergo inconvenienter est circumcisio instituta, quae competit solum maribus.
sc Sed contra est quod, sicut legitur Gen. XVII, circumcisio est instituta a Deo, cuius perfecta sunt opera.
co Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, circumcisio erat praeparatoria ad Baptismum inquantum erat quaedam professio fidei Christi, quam et nos in Baptismo profitemur. Inter antiquos autem patres, primus Abraham promissionem accepit de Christo nascituro, cum dictum est ei, Gen. XXII, 'in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae'. Et ipse etiam primus se a societate infidelium segregavit, secundum mandatum domini dicentis sibi, 'egredere de terra tua et de cognatione tua'. Et ideo convenienter circumcisio fuit instituta in Abraham.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod immediate post peccatum primi parentis, propter doctrinam ipsius Adae, qui plene instructus fuerat de divinis, adhuc fides et ratio naturalis vigebat in homine in tantum quod non oportebat determinari hominibus aliqua signa fidei et salutis, sed unusquisque pro suo libitu fidem suam profitentibus signis protestabatur. Sed circa tempus Abrahae diminuta erat fides, plurimis ad idololatriam declinantibus. Obscurata etiam erat ratio naturalis per augmentum carnalis concupiscentiae usque ad peccata contra naturam. Et ideo convenienter tunc, et non ante, fuit instituta circumcisio, ad profitendum fidem et minuendum carnalem concupiscentiam.
ad2 Ad secundum dicendum quod legalis observantia tradi non debuit nisi populo iam congregato, quia lex ordinatur ad bonum publicum, ut in secunda parte dictum est. Populus autem fidelium congregandus erat aliquo signo sensibili, quod est necessarium ad hoc quod homines in quacumque religione adunentur, sicut Augustinus dicit, contra Faustum. Et ideo oportuit prius institui circumcisionem quam lex daretur. Illi autem patres qui fuerunt ante legem, familias suas instruxerunt de rebus divinis per modum paternae admonitionis. Unde et dominus dicit de Abraham, 'scio quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam domini'.
ad3 Ad tertium dicendum quod Baptismus in se continet perfectionem salutis, ad quam Deus omnes homines vocat, secundum illud I Tim. II 'qui vult omnes homines salvos fieri'. Et ideo Baptismus omnibus populis proponitur. Circumcisio autem non continebat perfectionem salutis, sed significabat ipsam ut fiendam per Christum, qui erat ex Iudaeorum populo nasciturus. Et ideo illi soli populo data est circumcisio.
ad4 Ad quartum dicendum quod circumcisionis institutio est ut signum fidei Abrahae, qui credidit se patrem futurum Christi sibi repromissi, et ideo convenienter solis maribus competebat. Peccatum etiam originale, contra quod specialiter circumcisio ordinabatur, a patre trahitur, non a matre, ut in secunda parte dictum est. Sed Baptismus continet virtutem Christi, qui est universalis salutis causa omnium, et remissio omnium peccatorum.
Thomas de Aquino HOME



ST III 70, Articulus 1 <<<     >>> Articulus 3
monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 60.4 > ST I 75.pr > ST I 33.2 > ST I 41.1 > ST I 19.3 > ST I 96.4 > ST III 82.3 > 3 > ST II-II 154.6 > ST I 32.3 > ST I 74.1 > ST III 60.3 > ST I 77.8 > ST I 58.4 > ST I 96.3 > ST II-II 134.1 > ST III 70.2