monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 49.3 > ST III 68.11 > ST III 55.1 > ST I 63.pr > ST III 68.8 > ST III 57.2 > ST III 43.2 > ST III 89.2 > ST I 6.2 > ST III 35.7 > ST I 62.9 > ST III 72.7 > ST III 16.pr > ST I 90.1 > ST III 69.5
ST III 69, Articulus 4 <<<     >>> Articulus 6

, Articulus 5

arg Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter attribuantur Baptismo pro effectibus quidam actus virtutum, scilicet, incorporatio ad Christum, illuminatio, fecundatio. Non enim Baptismus datur adulto nisi fideli, secundum illud Marc. ult., 'qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit'. Sed per fidem aliquis incorporatur Christo, secundum illud Ephes. III, 'habitare Christum per fidem in cordibus vestris'. Ergo nullus baptizatur nisi iam Christo incorporatus. Non ergo est effectus Baptismi incorporari Christo.
a2 Praeterea, illuminatio fit per doctrinam, secundum illud Ephes. III 'mihi omnium minimo data est gratia haec, illuminare omnes', et cetera. Sed doctrina praecedit Baptismum in catechismo. Non ergo est effectus Baptismi.
a3 Praeterea, fecunditas pertinet ad generationem activam. Sed per Baptismum aliquis regeneratur spiritualiter. Ergo fecunditas non est effectus Baptismi.
sc Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Baptismo parvulorum, quod 'ad hoc valet Baptismus ut baptizati Christo incorporentur'. Dionysius etiam, II cap. Eccl. Hier., illuminationem attribuit Baptismo. Et super illud Psalmi, 'super aquam refectionis educavit', dicit Glossa quod 'anima peccatorum, ariditate sterilis, fecundatur per Baptismum'.
co Respondeo dicendum quod per Baptismum aliquis regeneratur in spiritualem vitam, quae est propria fidelium Christi, sicut apostolus dicit, Galat. II, 'quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei'. Vita autem non est nisi membrorum capiti unitorum, a quo sensum et motum suscipiunt. Et ideo necesse est quod per Baptismum aliquis incorporetur Christo quasi membrum ipsius. Sicut autem a capite naturali derivatur ad membra sensus et motus, ita a capite spirituali, quod est Christus, derivatur ad membra eius sensus spiritualis, qui consistit in cognitione veritatis, et motus spiritualis, qui est per gratiae instinctum. Unde Ioan. I dicitur, 'vidimus eum plenum gratiae et veritatis, et de plenitudine eius omnes accepimus'. Et ideo consequens est quod baptizati illuminentur a Christo circa cognitionem veritatis, et fecundentur ab eo fecunditate bonorum operum per gratiae infusionem.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod adulti prius credentes in Christum sunt ei incorporati mentaliter. Sed postmodum, cum baptizantur, incorporantur ei quodammodo corporaliter, scilicet per visibile sacramentum, sine cuius proposito nec mentaliter incorporari potuissent.
ad2 Ad secundum dicendum quod doctor illuminat exterius per ministerium catechizando, sed Deus illuminat interius baptizatos, praeparans corda eorum ad recipiendam doctrinam veritatis, secundum illud Ioan. VI, 'scriptum est in prophetis, erunt omnes docibiles Dei'.
ad3 Ad tertium dicendum quod effectus Baptismi ponitur fecunditas qua aliquis producit bona opera, non autem fecunditas qua aliquis generat alios in Christo, sicut apostolus dicit, I Cor. IV, 'in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui'.
Thomas de Aquino HOME