, Articulus 1
arg | Ad primum sic proceditur. Videtur quod per Baptismum non tollantur omnia peccata. Baptismus enim est quaedam spiritualis regeneratio, quae contraponitur generationi carnali. Sed per generationem carnalem homo contrahit solum originale peccatum. Ergo per Baptismum solvitur solum originale peccatum. |
a2 | Praeterea, poenitentia est sufficiens causa remissionis actualium peccatorum. Sed ante Baptismum in adultis requiritur poenitentia, secundum illud Act. II, 'poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum'. Ergo Baptismus nihil operatur circa remissionem peccatorum actualium. |
a3 | Praeterea, diversorum morborum diversae sunt medicinae, quia, sicut Hieronymus dicit, 'non sanat oculum quod sanat calcaneum'. Sed peccatum originale, quod per Baptismum tollitur, est aliud genus peccati a peccato actuali. Ergo non omnia peccata remittuntur per Baptismum. |
sc | Sed contra est quod dicitur Ezech. XXXVI, 'effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris'. |
co | Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. VI, 'quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus'. Et postea concludit, 'ita et vos existimate mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu domino nostro'. Ex quo patet quod per Baptismum homo moritur vetustati peccati, et incipit vivere novitati gratiae. Omne autem peccatum pertinet ad pristinam vetustatem. Unde consequens est quod omne peccatum per Baptismum tollatur. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. V, peccatum Adae non tantum potest quantum donum Christi, quod in Baptismo percipitur, 'nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem'. Unde et Augustinus dicit, in libro de Baptismo parvulorum, quod, 'generante carne, tantummodo trahitur peccatum originale, regenerante autem spiritu, non solum originalis, sed etiam voluntariorum fit remissio peccatorum'. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod nullius peccati remissio fieri potest nisi per virtutem passionis Christi, unde et apostolus dicit, Heb. IX, quod 'sine sanguinis effusione non fit remissio'. Unde motus voluntatis humanae non sufficeret ad remissionem culpae, nisi adesset fides passionis Christi et propositum participandi ipsam, vel suscipiendo Baptismum, vel subiiciendo se clavibus Ecclesiae. Et ideo, quando aliquis adultus poenitens ad Baptismum accedit, consequitur quidem remissionem omnium peccatorum ex proposito Baptismi, perfectius autem ex reali susceptione Baptismi. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de particularibus medicinis. Baptismus autem operatur in virtute passionis Christi, quae est universalis medicina omnium peccatorum, et per Baptismum omnia peccata solvuntur. |