monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 161.6 > ST III 44.4 > ST I 97.1 > ST I 61.pr > ST I 8.3 > ST III 1.1 > ST I 19.pr > ST III 66.3 > ST I 50.5 > ST III 42.3 > ST III 68.5
ST III 68, Articulus 4 <<<     >>> Articulus 6

, Articulus 5

arg Ad quintum sic proceditur. Videtur quod peccatoribus baptizatis sint opera satisfactoria imponenda. Hoc enim ad iustitiam Dei pertinere videtur, ut pro quolibet peccato aliquis puniatur, secundum illud Eccle. ult., 'cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium'. Sed opera satisfactoria imponuntur peccatoribus in poenam praeteritorum peccatorum. Ergo videtur quod peccatoribus baptizatis sint opera satisfactoria imponenda.
a2 Praeterea, per opera satisfactoria exercitantur peccatores de novo conversi ad iustitiam, et subtrahuntur occasiones peccandi, nam 'satisfacere est peccatorum causas excidere et peccatis aditum non indulgere'. Sed hoc maxime necessarium est nuper baptizatis. Ergo videtur quod opera satisfactoria sint baptizatis iniungenda.
a3 Praeterea, non minus debitum est ut homo Deo satisfaciat quam proximo. Sed nuper baptizatis iniungendum est quod satisfaciant proximis, si eos laeserunt. Ergo etiam est eis iniungendum ut Deo satisfaciant per opera poenitentiae.
sc Sed contra est quod Ambrosius, super Rom. XI, 'sine poenitentia sunt dona Dei et vocatio', dicit, 'gratia Dei in Baptismo non requirit gemitum neque planctum, vel etiam opus aliquod, sed solam fidem, et omnia gratis condonat'.
co Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, Rom. VI, 'quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus ei per Baptismum in mortem', ita scilicet quod homo per Baptismum incorporatur ipsi morti Christi. Manifestum est autem ex supra dictis quod mors Christi satisfactoria fuit sufficienter pro peccatis, 'non solum nostris, sed etiam totius mundi', ut dicitur I Ioan. II. Et ideo ei qui baptizatur pro quibuscumque peccatis non est aliqua satisfactio iniungenda, hoc autem esset iniuriam facere passioni et morti Christi, quasi ipsa non esset sufficiens ad plenariam satisfactionem pro peccatis baptizandorum.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Baptismo parvulorum, 'ad hoc Baptismus valet ut baptizati Christo incorporentur ut membra eius'. Unde ipsa poena Christi fuit satisfactoria pro peccatis baptizandorum, sicut et poena unius membri potest esse satisfactoria pro peccato alterius membri. Unde Isaiae LIII dicitur, 'vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit'.
ad2 Ad secundum dicendum quod nuper baptizati exercitandi sunt ad iustitiam, non per opera poenalia, sed per opera facilia, 'ut quasi quodam lacte facilis exercitii promoveantur ad perfectiora', ut Glossa dicit, super illud Psalmi, 'sicut ablactatus super matre sua'. Unde et dominus discipulos suos de novo conversos a ieiunio excusavit, ut patet Matth. IX. Et hoc est quod dicitur I Pet. II, 'sicut modo geniti infantes lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem'.
ad3 Ad tertium dicendum quod restituere male ablata proximis, et satisfacere de iniuriis illatis, est cessare a peccando, quia hoc ipsum quod est detinere aliena et proximum non placare, est peccatum. Et ideo peccatoribus baptizatis iniungendum est quod satisfaciant proximis, sicut et quod desistant a peccato. Non est autem eis iniungendum quod pro peccatis praeteritis aliquam poenam patiantur.
Thomas de Aquino HOME