monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 89.pr > ST III 68.4 > ST III 73.4 > ST I 47.pr > ST III 52.5 > ST III 37.4 > ST III 74.8 > ST I 16.8 > ST I 50.3 > ST I-II 28.2 > ST I 24.3 > ST I 86.1 > ST I 62.2 > ST III 68.3
ST III 68, Articulus 2 <<<     >>> Articulus 4

, Articulus 3

arg Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Baptismus sit differendus. Dicit enim Leo Papa, 'duo tempora, idest Pascha et Pentecoste, ad baptizandum a Romano pontifice legitima praefixa sunt. Unde dilectionem vestram monemus ut nullos alios dies huic observationi misceatis'. Videtur ergo quod oporteat non statim aliquos baptizari, sed usque ad praedicta tempora Baptismum differri.
a2 Praeterea, in Concilio Agathensi legitur, 'Iudaei, quorum perfidia frequenter ad vomitum redit, si ad leges Catholicas venire voluerint, octo menses inter catechumenos Ecclesiae limen introeant, et, si pura fide venire noscantur, tunc demum Baptismi gratiam mereantur'. Non ergo statim sunt homines baptizandi, sed usque ad certum tempus est differendum Baptisma.
a3 Praeterea, sicut dicitur Isaiae XXVII, 'iste est omnis fructus, ut auferatur peccatum'. Sed magis videtur auferri peccatum, vel etiam diminui, si Baptismus differatur. Primo quidem, quia peccantes post Baptismum gravius peccant, secundum illud Heb. X, 'quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est', scilicet per Baptismum? Secundo, quia Baptismus tollit peccata praeterita, non autem futura, unde, quanto Baptismus magis differtur, tanto plura peccata tollet. Videtur ergo quod Baptismus debeat diu differri.
sc Sed contra est quod dicitur Eccli. V, 'ne tardes converti ad dominum, et ne differas de die in diem'. Sed perfecta conversio ad Deum est eorum qui regenerantur in Christo per Baptismum. Non ergo Baptismus debet differri de die in diem.
co Respondeo dicendum quod circa hoc distinguendum est utrum sint baptizandi pueri vel adulti. Si enim pueri sint baptizandi, non est differendum Baptisma. Primo quidem, quia non expectatur in eis maior instructio, aut etiam plenior conversio. Secundo, propter periculum mortis, quia non potest alio remedio subveniri nisi per sacramentum Baptismi. Adultis vero subveniri potest per solum Baptismi desiderium, ut supra dictum est. Et ideo adultis non statim cum convertuntur, est sacramentum Baptismi conferendum, sed oportet differre usque ad aliquod certum tempus. Primo quidem, propter cautelam Ecclesiae, ne decipiatur, ficte accedentibus conferens, secundum illud I Ioan. IV, 'nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt'. Quae quidem probatio sumitur de accedentibus ad Baptismum, quando per aliquod spatium eorum fides et mores examinantur. Secundo, hoc est necessarium ad utilitatem eorum qui baptizantur, quia aliquo temporis spatio indigent ad hoc quod plene instruantur de fide, et exercitentur in his quae pertinent ad vitam Christianam. Tertio, hoc est necessarium ad quandam reverentiam sacramenti, dum in solemnitatibus praecipuis, scilicet Paschae et Pentecostes, homines ad Baptismum admittuntur, et ita devotius sacramentum suscipiunt. Haec tamen dilatio est praetermittenda duplici ratione. Primo quidem, quando illi qui sunt baptizandi, apparent perfecte instructi in fide et ad Baptismum idonei, sicut Philippus statim baptizavit eunuchum, ut habetur Act. VIII; et Petrus Cornelium et eos qui cum ipso erant, ut habetur Act. X. Secundo, propter infirmitatem, aut aliquod periculum mortis. Unde Leo Papa dicit, 'hi qui necessitate mortis, aegritudinis, obsidionis et persecutionis et naufragii, urgentur, omni tempore debent baptizari'. Si tamen aliquis praeveniatur morte, articulo necessitatis sacramentum excludente, dum expectat tempus ab Ecclesia institutum, salvatur, licet per ignem, ut supra dictum est. Peccat autem si ultra tempus ab Ecclesia statutum differret accipere Baptismum, nisi ex causa necessaria et licentia praelatorum Ecclesiae. Sed tamen et hoc peccatum cum aliis deleri potest per succedentem contritionem, quae supplet vicem Baptismi, ut supra dictum est.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod illud mandatum Leonis Papae de observandis duobus temporibus in Baptismo, intelligendum est, excepto tamen periculo mortis (quod semper in pueris est timendum), ut dictum est.
ad2 Ad secundum dicendum quod illud de Iudaeis est statutum ad Ecclesiae cautelam, ne simplicium fidem corrumpant, si non fuerint plene conversi. Et tamen, ut ibidem subditur, 'si infra tempus praescriptum aliquod periculum infirmitatis incurrerint, debent baptizari'.
ad3 Ad tertium dicendum quod Baptismus per gratiam quam confert non solum removet peccata praeterita, sed etiam impedit peccata futura ne fiant. Hoc autem considerandum est, ut homines non peccent, secundarium est ut levius peccent, vel etiam ut eorum peccata mundentur; secundum illud I Ioan. II, 'filioli mei, haec scribo vobis ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris'.
Thomas de Aquino HOME



ST III 68, Articulus 2 <<<     >>> Articulus 4
monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 89.pr > ST III 68.4 > ST III 73.4 > ST I 47.pr > ST III 52.5 > ST III 37.4 > ST III 74.8 > ST I 16.8 > ST I 50.3 > ST I-II 28.2 > ST I 24.3 > ST I 86.1 > ST I 62.2 > ST III 68.3