, Articulus 4
arg | Ad quartum sic proceditur. Videtur quod mulier non possit baptizare. Legitur enim in Carthaginensi Concilio, 'mulier, quamvis docta et sancta, viros in conventu docere, vel alios baptizare non praesumat'. Sed nullo modo licet mulieri docere in conventu, secundum illud I Cor. XIV, 'turpe est mulieri in Ecclesia loqui'. Ergo videtur quod nec etiam aliquo modo liceat mulieri baptizare. |
a2 | Praeterea, baptizare pertinet ad officium praelationis, unde a sacerdotibus habentibus curam animarum debet accipi Baptismus. Sed hoc non potest competere feminae, secundum illud I Tim. II, 'docere mulieri non permitto, nec dominari in viros, sed subditam esse'. Ergo mulier baptizare non potest. |
a3 | Praeterea, in spirituali regeneratione videtur aqua habere locum materni uteri, ut Augustinus dicit, super illud Ioan. III, 'nunquid homo potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci?' Ille autem qui baptizat, videtur magis habere patris officium. Sed hoc non competit mulieri. Ergo mulier baptizare non potest. |
sc | Sed contra est quod Urbanus Papa dicit, et habetur in decretis, XXX, qu. III, 'super quibus consuluit nos tua dilectio, hoc videtur nobis hac sententia respondendum, ut Baptismus sit si, necessitate instante, femina puerum in nomine Trinitatis baptizaverit'. |
co | Respondeo dicendum quod Christus est qui principaliter baptizat, secundum illud Ioan. I, 'super quem videris spiritum descendentem et manentem, hic est qui baptizat'. Dicitur autem Coloss. III quod 'in Christo non est masculus neque femina'. Et ideo, sicut masculus laicus potest baptizare, quasi minister Christi, ita etiam et femina. Quia tamen 'caput mulieris est vir, et caput viri Christus', ut dicitur I Cor. XI; non debet mulier baptizare si adsit copia viri. Sicut nec laicus praesente clerico, nec clericus praesente sacerdote. Qui tamen potest baptizare praesente episcopo, eo quod hoc pertinet ad officium sacerdotis. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod, sicut mulieri non permittitur publice docere, potest tamen privata doctrina vel monitione aliquem instruere; ita non permittitur publice et solemniter baptizare, sed tamen potest baptizare in necessitatis articulo. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod, quando Baptismus solemniter et ordinate celebratur, debet aliquis sacramentum Baptismi suscipere a presbytero curam animarum habente, vel ab aliquo vice eius. Hoc tamen non requiritur in articulo necessitatis, in quo potest mulier baptizare. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod in generatione carnali masculus et femina operantur secundum virtutem propriae naturae, et ideo femina non potest esse principium generationis activum, sed passivum tantum. Sed in generatione spirituali neuter operatur virtute propria, sed instrumentaliter tantum per virtutem Christi. Et ideo eodem modo potest et vir et mulier in casu necessitatis baptizare. Si tamen mulier extra casum necessitatis baptizaret, non esset rebaptizandus, sicut et de laico dictum est. Peccaret tamen ipsa baptizans, et alii qui ad hoc cooperarentur, vel Baptismum ab ea suscipiendo, vel ei baptizandum aliquem offerendo. |