monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 78.pr > ST I 12.7 > ST III 42.pr > ST I 79.6 > ST III 35.2 > ST I 19.9 > ST III 66.pr > ST III 44.pr > ST III 84.3 > ST III 59.4 > ST I 8.pr > ST III 14.3 > ST III 72.2 > ST III 48.2 > pr > ST III 18.5 > ST III 82.9 > ST I 12.2 > ST III 59.3
ST III 59, Articulus 2 <<<     >>> Articulus 4

, Articulus 3

arg Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non ex meritis fuerit adeptus iudiciariam potestatem. Iudiciaria enim potestas assequitur regiam dignitatem, secundum illud Proverb. XX, 'rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo'. Sed regiam dignitatem Christus obtinuit absque meritis, competit enim ei ex hoc ipso quod est unigenitus Dei; dicitur enim Luc. I, 'dabit ei dominus Deus sedem David, patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum'. Ergo Christus iudiciariam potestatem non obtinuit ex meritis.
a2 Praeterea, sicut dictum est, iudiciaria potestas competit Christo inquantum est caput nostrum. Sed gratia capitis non competit Christo ex meritis, sed consequitur personalem unionem divinae et humanae naturae, secundum illud, 'vidimus gloriam eius, quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis, et de plenitudine eius nos omnes accepimus', quod pertinet ad rationem capitis. Ergo videtur quod Christus non habuerit ex meritis iudiciariam potestatem.
a3 Praeterea, apostolus dicit, I Cor. II, 'spiritualis iudicat omnia'. Sed homo efficitur spiritualis per gratiam, quae non est ex meritis, 'alioquin iam non esset gratia', ut dicitur Rom. XI. Ergo videtur quod iudiciaria potestas non conveniat nec Christo nec aliis ex meritis, sed ex sola gratia.
sc Sed contra est quod dicitur Iob XXXVI, 'causa tua quasi impii iudicata est, iudicium causamque recipies'. Et Augustinus dicit, in libro de verbis domini, 'sedebit iudex qui stetit sub iudice, damnabit veros reos qui falso factus est reus'.
co Respondeo dicendum quod nihil prohibet unum et idem deberi alicui ex causis diversis, sicut gloria corporis resurgentis debita fuit Christo non solum propter congruentiam divinitatis et propter gloriam animae, sed etiam ex merito humilitatis passionis. Et similiter dicendum est quod iudiciaria potestas homini Christo competit et propter divinam personam, et propter capitis dignitatem, et propter plenitudinem gratiae habitualis, et tamen etiam ex merito eam obtinuit, ut scilicet, secundum Dei iustitiam, iudex esset qui pro Dei iustitia pugnavit et vicit, et iniuste iudicatus est. Unde ipse dicit, Apoc. III, 'ego vici, et sedi in throno patris mei'. In throno autem intelligitur iudiciaria potestas, secundum illud Psalmi, 'sedet super thronum, et iudicat iustitiam'.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de iudiciaria potestate secundum quod debetur Christo ex ipsa unione ad verbum Dei.
ad2 Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit ex parte gratiae capitis.
ad3 Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit ex parte gratiae habitualis, quae est perfectiva animae Christi. Per hoc tamen quod his modis debetur Christo iudiciaria potestas, non excluditur quin debeatur ei ex merito.
Thomas de Aquino HOME