monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 2.2 > ST II-II 28.2 > ST III 81.4 > ST III 74.6 > ST III 39.4 > ST III 69.5 > ST III 63.pr > ST III 89.pr > ST III 57.5 > ST II-II 34.2 > 3 > ST III 59.6 > ST III 54.pr > ST III 38.6 > ST III 2.6 > ST II-II 89.10 > ST III 35.6 > ST II-II 24.2 > ST III 58.4 > ST III 83.pr > ST III 72.pr > ST III 63.1 > ST III 89.1 > ST III 54.1 > ST III 14.pr > ST II-II 125.4 > ST III 83.1 > ST III 13.4 > ST II-II 83.10 > ST III 72.1 > ST II-II 94.2 > ST III 14.1 > ST III 40.pr > ST III 74.pr > ST III 25.4 > ST III 39.8 > ST II-II 10.2 > ST III 18.3 > ST III 50.3 > ST III 59.pr
>>> ST III 59, Articulus 1

, Prooemium

1 Deinde considerandum est de iudiciaria potestate Christi. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum iudiciaria potestas sit attribuenda Christo. Secundo, utrum conveniat sibi secundum quod est homo. Tertio, utrum fuerit eam ex merito adeptus. Quarto, utrum eius potestas iudiciaria sit universalis respectu omnium hominum. Quinto, utrum, praeter iudicium quod agit in hoc tempore, sit expectandus ad universale iudicium futurum. Sexto, utrum eius iudiciaria potestas etiam ad Angelos se extendat. De executione autem finalis iudicii convenientius agetur cum considerabimus de his quae pertinent ad finem mundi. Nunc autem sufficit ea sola tangere quae pertinent ad Christi dignitatem.
Thomas de Aquino HOME