monumenta.ch > Thomas de Aquino > 5 > ST III 58.1
ST III 58, Prooemium <<<     >>> Articulus 2

, Articulus 1

arg Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christo non conveniat sedere ad dexteram Dei patris. Dextera enim et sinistra sunt differentiae positionum corporalium. Sed nihil corporale convenit Deo, quia 'Deus spiritus est', ut habetur Ioan. IV. Ergo videtur quod Christus non sedeat ad dexteram patris.
a2 Praeterea, si aliquis sedet ad dexteram alicuius, ille sedet ad sinistram eius. Si ergo Christus sedet ad dexteram patris, sequitur quod pater sedeat ad sinistram filii. Quod est inconveniens.
a3 Praeterea, sedere et stare videntur oppositionem habere. Sed Stephanus dicit, Act. VII, 'ecce, video caelos apertos, et filium hominis stantem a dextris virtutis Dei'. Ergo videtur quod Christus non sedeat ad dexteram patris.
sc Sed contra est quod dicitur Marci ult., 'dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, ascendit in caelum, et sedet a dextris Dei'.
co Respondeo dicendum quod in nomine sessionis duo possumus intelligere, videlicet quietem, secundum illud Luc. ult., sedete hic in civitate; et etiam regiam vel iudiciariam potestatem, secundum illud Proverb. XX, 'rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo'. Utroque igitur modo Christo convenit sedere ad dexteram patris. Uno quidem modo, inquantum aeternaliter manet incorruptibilis in beatitudine patris, quae eius dextera dicitur, secundum illud Psalmi, 'delectationes in dextera tua usque in finem'. Unde Augustinus dicit, in libro de symbolo, 'sedet ad dexteram patris, sedere habitare intelligite, quomodo dicimus de quocumque homine, in illa patria sedit per tres annos. Sic ergo credite Christum habitare in dextera Dei patris, beatus enim est, et ipsius beatitudinis nomen est dextera patris'. Alio modo dicitur Christus sedere in dextera patris, inquantum patri conregnat, et ab eo habet iudiciariam potestatem, sicut ille qui considet regi ad dexteram, assidet ei in regnando et iudicando. Unde Augustinus dicit, in alio sermone de symbolo, 'ipsam dexteram intelligite potestatem quam accepit ille homo susceptus a Deo, ut veniat iudicaturus qui prius venerat iudicandus'.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod, sicut Damascenus dicit, in IV libro, 'non localem dexteram patris dicimus. Qualiter enim qui incircumscriptibilis est, localem adipiscetur dexteram? Dextera enim et sinistra eorum quae circumscribuntur sunt. Dexteram autem patris dicimus gloriam et honorem divinitatis'.
ad2 Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit secundum quod sedere ad dexteram intelligitur corporaliter. Unde Augustinus dicit, in quodam sermone de symbolo, 'si carnaliter acceperimus quod Christus sedet ad dexteram patris, ille erit ad sinistram. Ibi autem', idest in aeterna beatitudine, 'omnis dextera est, quia nulla ibi est miseria'.
ad3 Ad tertium dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in homilia ascensionis, 'sedere iudicantis est, stare vero pugnantis vel adiuvantis. Stephanus ergo, in labore certaminis positus, stantem vidit quem adiutorem habuit. Sed hunc post ascensionem Marcus sedere describit, quia post assumptionis suae gloriam, iudex in fine videbitur'.
Thomas de Aquino HOME