monumenta.ch > Thomas de Aquino > 15 > 10 > ST III 86.3 > ST I 48.2 > ST II-II 118.pr > ST I 54.pr > ST III 74.7 > ST I 79.13 > ST I 94.2 > ST II-II 119.pr > ST III 36.5 > ST I 68.pr > ST III 55.5
ST III 55, Articulus 4 <<<     >>> Articulus 6

, Articulus 5

arg Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Christus veritatem resurrectionis non debuerit argumentis declarare. Dicit enim Ambrosius, 'tolle argumenta ubi fides quaeritur'. Sed circa resurrectionem Christi quaeritur fides. Non ergo habent locum argumenta.
a2 Praeterea, Gregorius dicit, 'fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum'. Sed ad Christum non pertinebat meritum fidei evacuare. Ergo ad eum non pertinebat resurrectionem per argumenta confirmare.
a3 Praeterea, Christus in mundum venit ut per eum homines beatitudinem adipiscantur, secundum illud Ioan. X, 'ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant'. Sed per huiusmodi ostensiones argumentorum videtur humanae beatitudini impedimentum praestari, dicitur enim Ioan. XX, ex ore ipsius domini, 'beati qui non viderunt, et crediderunt'. Ergo videtur quod Christus non debuerit per aliqua argumenta resurrectionem suam manifestare.
sc Sed contra est quod dicitur Act. I, quod 'apparuit discipulis Christus per dies quadraginta in multis argumentis, loquens de regno Dei'.
co Respondeo dicendum quod argumentum dupliciter dicitur. Quandoque dicitur argumentum quaecumque ratio rei dubiae faciens fidem. Quandoque autem dicitur argumentum aliquod sensibile signum quod inducitur ad alicuius veritatis manifestationem, sicut etiam Aristoteles aliquando in libris suis utitur nomine argumenti. Primo igitur modo accipiendo argumentum, Christus non probavit discipulis suam resurrectionem per argumenta. Quia talis probatio argumentativa procedit ex aliquibus principiis, quae si non essent nota discipulis, nihil per ea eis manifestaretur, quia ex ignotis non potest aliquod fieri notum; si autem essent eis nota, non transcenderent rationem humanam, et ideo non essent efficacia ad fidem resurrectionis adstruendam, quae rationem humanam excedit; oportet enim principia ex eodem genere assumi, ut dicitur in I posteriorum. Probavit autem eis resurrectionem suam per auctoritatem sacrae Scripturae, quae est fidei fundamentum, cum dixit, 'oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege et Psalmis et prophetis de me', ut habetur Luc. ult. Si autem accipiatur secundo modo argumentum, sic Christus dicitur suam resurrectionem argumentis declarasse, inquantum per quaedam evidentissima signa se vere resurrexisse ostendit. Unde et in Graeco, ubi nos habemus in multis argumentis, loco argumenti ponitur tekmerium, quod est signum evidens ad probandum. Quae quidem signa resurrectionis Christus ostendit discipulis propter duo. Primo quidem, quia non erant corda eorum disposita ad hoc quod de facili fidem resurrectionis acciperent. Unde ipse dicit eis, Luc. ult., 'o stulti, et tardi corde ad credendum'. Et Marci ult., 'exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis'. Secundo, ut per huiusmodi signa eis ostensa efficacius eorum testimonium redderetur, secundum illud I Ioan. I, 'quod vidimus et audivimus, et manus nostrae contractaverunt, hoc testamur'.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod Ambrosius ibi loquitur de argumentis secundum rationem humanam procedentibus, quae invalida sunt ad ea quae sunt fidei ostendenda, sicut ostensum est.
ad2 Ad secundum dicendum quod meritum fidei est ex hoc quod homo ex mandato Dei credit quod non videt. Unde illa sola ratio meritum excludit quae facit videri per scientiam id quod credendum proponitur. Et talis est ratio demonstrativa. Huiusmodi autem rationes Christus non induxit ad resurrectionem suam declarandam.
ad3 Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, meritum beatitudinis quod causat fides, non totaliter excluditur nisi homo nollet credere nisi ea quae videt, sed quod aliquis ea quae non videt, credat per aliqua signa visa, non totaliter fidem evacuat nec meritum eius. Sicut et Thomas, cui dictum est, 'quia vidisti me, credidisti, aliud vidit, et aliud credidit', vidit vulnera, et credidit Deum. Est autem perfectioris fidei qui non requirit huiusmodi auxilia ad credendum. Unde, ad arguendum defectum fidei in quibusdam, dominus dicit, Ioan. IV, 'nisi signa et prodigia videritis, non creditis'. Et secundum hoc, potest intelligi quod illi qui sunt tam prompti animi ut credant Deo etiam signis non visis, sunt beati per comparationem ad illos qui non crederent nisi talia viderent.
Thomas de Aquino HOME



ST III 55, Articulus 4 <<<     >>> Articulus 6
monumenta.ch > Thomas de Aquino > 15 > 10 > ST III 86.3 > ST I 48.2 > ST II-II 118.pr > ST I 54.pr > ST III 74.7 > ST I 79.13 > ST I 94.2 > ST II-II 119.pr > ST III 36.5 > ST I 68.pr > ST III 55.5