monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 93.8 > pr > ST III 70.1 > ST I 62.7 > ST I 50.4 > ST I 88.1 > ST III 79.2 > ST III 46.2 > ST III 54.4 > ST III 3.8 > ST III 64.9 > ST III 77.2 > ST I 43.pr > ST III 11.pr > ST I 7.3 > ST III 76.2 > ST III 54.3
ST III 54, Articulus 2 <<<     >>> Articulus 4

, Articulus 3

arg Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpus Christi non resurrexerit integrum. Sunt enim de integritate humani corporis caro et sanguis. Quae Christus non videtur habuisse, dicitur enim I Cor. XV, 'caro et sanguis regnum Dei non possidebunt'. Christus autem resurrexit in gloria regni Dei. Ergo videtur quod non habuerit carnem et sanguinem.
a2 Praeterea, sanguis est unus de quatuor humoribus. Si ergo Christus habuit sanguinem, pari ratione habuit alios humores, ex quibus causatur corruptio in corporibus animalium. Sic ergo sequeretur quod corpus Christi fuerit corruptibile. Quod est inconveniens. Non igitur habuit carnem et sanguinem.
a3 Praeterea, corpus Christi quod resurrexit, in caelum ascendit. Sed aliquid de sanguine eius in quibusdam Ecclesiis reservatur pro reliquiis. Non ergo resurrexit Christi corpus cum integritate omnium suarum partium.
sc Sed contra est quod dominus dicit, Luc. ult., post resurrectionem discipulis loquens, 'spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere'.
co Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, corpus Christi in resurrectione fuit eiusdem naturae, sed alterius gloriae. Unde quidquid ad naturam corporis humani pertinet, totum fuit in corpore Christi resurgentis. Manifestum est autem quod ad naturam corporis humani pertinent carnes et ossa et sanguis, et alia huiusmodi. Et ideo omnia ista in corpore Christi resurgentis fuerunt. Et etiam integraliter, absque omni diminutione, alioquin non fuisset perfecta resurrectio, si non fuisset redintegratum quidquid per mortem ceciderat. Unde et dominus fidelibus suis promittit dicens, Matth. X, 'vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt'. Et Luc. XXI dicitur, 'capillus de capite vestro non peribit'. Dicere autem quod corpus Christi carnem et ossa non habuerit, et alias huiusmodi partes humano corpori naturales, pertinet ad errorem Eutychii, Constantinopolitanae urbis episcopi, qui dicebat quod 'corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, et ventis aereque subtilius; et quod dominus, post confirmata corda discipulorum palpantium, omne illud quod in eo palpari potuit, in subtilitatem aliquam redegit'. Quod ibidem improbat Gregorius, quia corpus Christi post resurrectionem immutatum non fuit, secundum illud Rom. VI, 'Christus resurgens ex mortuis iam non moritur'. Unde et ille quae dixerat, in morte retractavit. Si enim inconveniens est ut Christus alterius naturae corpus in sua conceptione acciperet, puta caeleste, sicut Valentinus asseruit; multo magis inconveniens est quod in resurrectione alterius naturae corpus reassumpserit, quia corpus in resurrectione resumpsit ad vitam immortalem, quod in conceptione acceperat ad vitam mortalem.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod caro et sanguis ibi non accipitur pro natura carnis et sanguinis, sed vel pro culpa carnis et sanguinis, sicut Gregorius dicit, in XIV Moral.; vel pro corruptione carnis et sanguinis, quia, ut Augustinus dicit, ad Consentium, de resurrectione carnis, 'non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et sanguinis'. Caro ergo secundum substantiam possidet regnum Dei, secundum quod dictum est, 'spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere'. Caro autem cum secundum corruptionem intelligitur, non possidebit. Unde continuo additum est in verbis apostoli, 'neque corruptio incorruptelam'.
ad2 Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in eodem libro, 'fortassis, accepta occasione sanguinis, urgebit nos molestior' persecutor, et dicet, si sanguis in corpore Christi resurgentis fuit, cur non et pituita, idest phlegma; cur non et fel flavum, idest cholera, et fel nigrum, idest melancholia; 'quibus quatuor humoribus naturam carnis temperari etiam medicinae disciplina testatur? Sed, quodlibet quisque addat, corruptionem addere caveat, ne suae fidei sanitatem castitatemque corrumpat. Valet enim divina potentia de ista visibili atque tractabili natura corporum, quibusdam manentibus, auferre quas voluerit qualitates, ut absit labes, scilicet corruptionis, adsit effigies; adsit motio, absit fatigatio; adsit vescendi potestas, absit esuriendi necessitas'.
ad3 Ad tertium dicendum quod totus sanguis qui de corpore Christi fluxit, cum ad veritatem humanae naturae pertineat, in Christi corpore resurrexit. Et eadem ratio est de omnibus particulis ad veritatem et integritatem humanae naturae pertinentibus. Sanguis autem ille qui in quibusdam Ecclesiis pro reliquiis observatur, non fluxit de latere Christi, sed miraculose dicitur effluxisse de quadam imagine Christi percussa.
Thomas de Aquino HOME



ST III 54, Articulus 2 <<<     >>> Articulus 4
monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 93.8 > pr > ST III 70.1 > ST I 62.7 > ST I 50.4 > ST I 88.1 > ST III 79.2 > ST III 46.2 > ST III 54.4 > ST III 3.8 > ST III 64.9 > ST III 77.2 > ST I 43.pr > ST III 11.pr > ST I 7.3 > ST III 76.2 > ST III 54.3