, Articulus 4
arg | Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus nullam moram contraxit in Inferno. Christus enim ad hoc in Infernum descendit ut ex eo homines liberaret. Sed hoc statim ab eo factum est in ipso suo descensu, 'facile enim est in conspectu Dei subito honestare pauperem', ut dicitur Eccli. XI. Ergo videtur quod nullam moram in Inferno contraxit. |
a2 | Praeterea, Augustinus dicit, in sermone de passione, quod 'sine aliqua mora, ad imperium domini ac salvatoris, omnes ferrei confracti sunt vectes'. Unde ex persona Angelorum concomitantium Christum dicitur, 'tollite portas, principes, vestras'. Ad hoc autem Christus illuc descendit ut vectes Inferni confringeret. Ergo Christus in Inferno nullam moram contraxit. |
a3 | Praeterea, Luc. XXIII dicitur quod dominus, in cruce pendens, dixit latroni, 'hodie mecum eris in Paradiso', ex quo patet quod eadem die Christus fuit in Paradiso. Non autem secundum corpus, quod positum fuit in sepulcro. Ergo secundum animam, quae ad Infernum descenderat. Et ita videtur quod non contraxit moram in Inferno. |
sc | Sed contra est quod Petrus dicit, Act. II, 'quem Deus suscitavit, solutis doloribus Inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo'. Ergo videtur quod usque ad horam resurrectionis mansit in Inferno. |
co | Respondeo dicendum quod sicut Christus, ut nostras poenas in se susciperet, voluit corpus suum in sepulcro poni, ita etiam voluit animam suam ad Infernum descendere. Corpus autem eius mansit in sepulcro per diem integrum et duas noctes ad comprobandum veritatem mortis suae. Unde etiam tantundem credendum est animam eius fuisse in Inferno, ut simul anima eius educeretur de Inferno, et corpus de sepulcro. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod Christus, ad Infernum descendens, sanctos ibi existentes liberavit, non quidem statim educendo eos de loco Inferni, sed in ipso Inferno eos luce gloriae illustrando. Et tamen conveniens fuit ut tandiu anima eius remaneret in Inferno quandiu corpus manebat in sepulcro. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod vectes Inferni dicuntur impedimenta quibus sancti patres de Inferno exire prohibebantur, reatu culpae primi parentis. Quos Christus statim descendens ad Inferos, virtute suae passionis et mortis confregit. Et tamen voluit in Inferno aliquandiu remanere, propter rationem praedictam. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod illud verbum domini est intelligendum, non de Paradiso terrestri corporeo, sed de Paradiso spirituali, in quo esse dicuntur quicumque divina gloria perfruuntur. Unde latro loco quidem cum Christo ad Infernum descendit, ut cum Christo esset, quia dictum est ei, mecum eris in Paradiso, sed praemio in Paradiso fuit, quia ibi divinitate Christi fruebatur, sicut et alii sancti. |