monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 48.pr > ST III 39.3 > ST III 32.2 > ST I 56.pr > ST III 80.8 > ST I 17.1 > ST III 84.5 > ST III 49.4
ST III 49, Articulus 3 <<<     >>> Articulus 5

, Articulus 4

arg Ad quartum sic proceditur. Videtur quod per passionem Christi non simus Deo reconciliati. Reconciliatio enim non habet locum inter amicos. Sed Deus semper dilexit nos, secundum illud Sap. XI, 'diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti'. Ergo passio Christi non reconciliavit nos Deo.
a2 Praeterea, non potest idem esse principium et effectus, unde gratia, quae est principium merendi, non cadit sub merito. Sed dilectio Dei est principium passionis Christi, secundum illud Ioan. III, 'sic Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret'. Non ergo videtur quod per passionem Christi simus reconciliati Deo, ita quod de novo nos amare inciperet.
a3 Praeterea, passio Christi impleta est per homines Christum occidentes, qui ex hoc graviter Deum offenderunt. Ergo passio Christi magis est causa indignationis quam reconciliationis Dei.
sc Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. V, 'reconciliati sumus Deo per mortem filii eius'.
co Respondeo dicendum quod passio Christi est causa reconciliationis nostrae ad Deum dupliciter. Uno modo, inquantum removet peccatum, per quod homines constituuntur inimici Dei, secundum illud Sap. XIV, 'similiter odio sunt Deo impius et impietas eius'; et in Psalmo, 'odisti omnes qui operantur iniquitatem'. Alio modo, inquantum est Deo sacrificium acceptissimum. Est enim hoc proprie sacrificii effectus, ut per ipsum placetur Deus, sicut cum homo offensam in se commissam remittit propter aliquod obsequium acceptum quod ei exhibetur. Unde dicitur I Reg. XXVI, 'si dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium'. Et similiter tantum bonum fuit quod Christus voluntarie passus est, quod propter hoc bonum in natura humana inventum, Deus placatus est super omni offensa generis humani, quantum ad eos qui Christo passo coniunguntur secundum modum praemissum.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod Deus diligit omnes homines quantum ad naturam, quam ipse fecit. Odit tamen eos quantum ad culpam, quam contra eum homines committunt, secundum illud Eccli. XII, 'altissimus odio habet peccatores'.
ad2 Ad secundum dicendum quod Christus non dicitur quantum ad hoc nos Deo reconciliasse, quod de novo nos amare inciperet, cum scriptum sit, Ierem. XXXI, 'in caritate perpetua dilexi te'. Sed quia per passionem Christi est sublata odii causa, tum propter ablutionem peccati; tum propter recompensationem acceptabilioris boni.
ad3 Ad tertium dicendum quod, sicut occisores Christi homines fuerunt, ita et Christus occisus. Maior autem fuit caritas Christi patientis quam iniquitas occisorum. Et ideo passio Christi magis valuit ad reconciliandum Deum toti humano generi, quam ad provocandum iram.
Thomas de Aquino HOME