monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 18.pr > ST I 17.pr > ST III 35.5 > ST III 46.11 > ST III 72.5 > ST III 32.3 > ST I 1.6 > ST I 62.8 > ST III 58.4 > ST III 47.4 > ST III 85.2 > ST III 48.5
ST III 48, Articulus 4 <<<     >>> Articulus 6

, Articulus 5

arg Ad quintum sic proceditur. Videtur quod esse redemptorem non sit proprium Christi. Dicitur enim in Psalmo, 'redemisti me, domine Deus veritatis'. Sed esse dominum Deum veritatis convenit toti Trinitati. Non ergo est proprium Christo.
a2 Praeterea, ille dicitur redimere qui dat pretium redemptionis. Sed Deus pater dedit filium suum redemptionem pro peccatis nostris, secundum illud Psalmi, 'redemptionem misit dominus populo suo'; Glossa, 'idest Christum, qui dat redemptionem captivis'. Ergo non solum Christus, sed etiam Deus pater nos redemit.
a3 Praeterea, non solum passio Christi, sed etiam aliorum sanctorum, proficua fuit ad nostram salutem, secundum illud Coloss. I, 'gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius', quod est Ecclesia. Ergo non solum Christus debet dici redemptor, sed etiam alii sancti.
sc Sed contra est quod dicitur Galat. III, 'Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum'. Sed solus Christus factus est pro nobis maledictum. Ergo solus Christus debet dici noster redemptor.
co Respondeo dicendum quod ad hoc quod aliquis redimat, duo requiruntur, scilicet actus solutionis, et pretium solutum. Si enim aliquis solvat pro redemptione alicuius rei pretium, si non est suum, sed alterius, non dicitur ipse redimere principaliter, sed magis ille cuius est pretium. Pretium autem redemptionis nostrae est sanguis Christi, vel vita eius corporalis quae est in sanguine, quam ipse Christus exsolvit. Unde utrumque istorum ad Christum pertinet immediate inquantum est homo, sed ad totam Trinitatem sicut ad causam primam et remotam, cuius erat et ipsa vita Christi sicut primi auctoris, et a qua inspiratum fuit ipsi homini Christo ut pateretur pro nobis. Et ideo esse immediate redemptorem est proprium Christi inquantum est homo, quamvis ipsa redemptio possit attribui toti Trinitati sicut primae causae.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod Glossa sic exponit, 'tu, Deus veritatis, redemisti me in Christo clamante, in manus tuas, domine, commendo spiritum meum'. Et sic redemptio immediate pertinet ad hominem Christum, principaliter autem ad Deum.
ad2 Ad secundum dicendum quod pretium redemptionis nostrae homo Christus solvit immediate, sed de mandato patris sicut primordialis auctoris.
ad3 Ad tertium dicendum quod passiones sanctorum proficiunt Ecclesiae, non quidem per modum redemptionis, sed per modum exhortationis et exempli, secundum illud II Cor. I, 'sive tribulamur pro vestra exhortatione et salute'.
Thomas de Aquino HOME