monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 43.3 > ST III 57.3 > ST I 54.1 > ST I 19.8 > ST III 55.pr > ST III 75.7 > ST III 82.8 > 3 > ST III 35.4 > ST II-II 106.6 > ST III 72.4 > ST I 69.2 > 13 > ST III 48.4
ST III 48, Articulus 3 <<<     >>> Articulus 5

, Articulus 4

arg Ad quartum sic proceditur. Videtur quod passio Christi non fuerit operata nostram salutem per modum redemptionis. Nullus enim emit vel redimit quod suum esse non desiit. Sed homines nunquam desierunt esse Dei, secundum illud Psalmi, 'domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et universi qui habitant in eo'. Ergo videtur quod Christus non redemerit nos sua passione.
a2 Praeterea, sicut Augustinus dicit, XIII de Trin., 'Diabolus a Christo iustitia superandus fuit'. Sed hoc exigit iustitia, ut ille qui invasit dolose rem alienam, debeat privari, quia 'fraus et dolus nemini debet patrocinari', ut etiam iura humana dicunt. Cum ergo Diabolus creaturam Dei, scilicet hominem, dolose deceperit et sibi subiugaverit, videtur quod non debuit homo per modum redemptionis ab eius eripi potestate.
a3 Praeterea, quicumque emit aut redimit aliquid, pretium solvit ei qui possidebat. Sed Christus non solvit sanguinem suum, qui dicitur esse pretium redemptionis nostrae, Diabolo, qui nos captivos tenebat. Non ergo Christus sua passione nos redemit.
sc Sed contra est quod dicitur I Pet. I, 'non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati et incontaminati, Christi'. Et Galat. III dicitur, 'Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum'. Dicitur autem pro nobis factus maledictum, inquantum pro nobis passus est in ligno, ut supra dictum est. Ergo per passionem suam nos redemit.
co Respondeo dicendum quod per peccatum dupliciter homo obligatus erat. Primo quidem, servitute peccati, quia 'qui facit peccatum, servus est peccati', ut dicitur Ioan. VIII; et II Pet. II, 'a quo quis superatus est, huic et servus addictus est'. Quia igitur Diabolus hominem superaverat inducendo eum ad peccatum, homo servituti Diaboli addictus erat. Secundo, quantum ad reatum poenae, quo homo erat obligatus secundum Dei iustitiam. Et haec est servitus quaedam, ad servitutem enim pertinet quod aliquis patiatur quod non vult, cum liberi hominis sit uti seipso ut vult. Igitur, quia passio Christi fuit sufficiens et superabundans satisfactio pro peccato et reatu generis humani, eius passio fuit quasi quoddam pretium, per quod liberati sumus ab utraque obligatione. Nam ipsa satisfactio qua quis satisfacit sive pro se sive pro alio, pretium quoddam dicitur quo se redimit a peccato et poena, secundum illud Dan. IV, 'peccata tua eleemosynis redime'. Christus autem satisfecit, non quidem pecuniam dando aut aliquid huiusmodi, sed dando id quod fuit maximum, seipsum, pro nobis. Et ideo passio Christi dicitur esse nostra redemptio.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod homo dicitur esse Dei dupliciter. Uno modo, inquantum subiicitur potestati eius. Et hoc modo nunquam homo desiit Dei esse, secundum illud Dan. IV, 'dominatur excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud'. Alio modo, per unionem caritatis ad eum, secundum quod dicitur Rom. VIII, 'si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius'. Primo igitur modo, nunquam homo desiit esse Dei. Secundo modo, desiit esse Dei per peccatum. Et ideo, inquantum fuit a peccato liberatus, Christo passo satisfaciente, dicitur per passionem Christi esse redemptus.
ad2 Ad secundum dicendum quod homo peccando obligatus erat et Deo et Diabolo. Quantum enim ad culpam, Deum offenderat, et Diabolo se subdiderat, ei consentiens. Unde ratione culpae non erat factus servus Dei, sed potius, a Dei servitute recedens, Diaboli servitutem incurrerat, Deo iuste hoc permittente propter offensam in se commissam. Sed quantum ad poenam, principaliter homo erat Deo obligatus, sicut summo iudici, Diabolo autem tanquam tortori, secundum illud Matth. V, 'ne forte tradat te adversarius tuus iudici, et iudex tradat te ministro', idest Angelo poenarum crudeli, ut Chrysostomus dicit. Quamvis igitur Diabolus iniuste, quantum in ipso erat, hominem, sua fraude deceptum, sub servitute teneret, et quantum ad culpam et quantum ad poenam, iustum tamen erat hoc hominem pati, Deo hoc permittente quantum ad culpam, et ordinante quantum ad poenam. Et ideo per respectum ad Deum iustitia exigebat quod homo redimeretur, non autem per respectum ad Diabolum.
ad3 Ad tertium dicendum quod, quia redemptio requirebatur ad hominis liberationem per respectum ad Deum, non autem per respectum ad Diabolum; non erat pretium solvendum Diabolo, sed Deo. Et ideo Christus sanguinem suum, qui est pretium nostrae redemptionis, non dicitur obtulisse Diabolo, sed Deo.
Thomas de Aquino HOME



ST III 48, Articulus 3 <<<     >>> Articulus 5
monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 43.3 > ST III 57.3 > ST I 54.1 > ST I 19.8 > ST III 55.pr > ST III 75.7 > ST III 82.8 > 3 > ST III 35.4 > ST II-II 106.6 > ST III 72.4 > ST I 69.2 > 13 > ST III 48.4