monumenta.ch > Thomas de Aquino > 12 > ST III 21.1 > 2 > 1 > ST I-II 1.2 > ST III 40.1 > ST III 47.6
ST III 47, Articulus 5 <<<    

, Articulus 6

arg Ad sextum sic proceditur. Videtur quod peccatum crucifigentium Christum non fuerit gravissimum. Non enim est gravissimum peccatum quod excusationem habet. Sed ipse dominus excusavit peccatum crucifigentium eum, dicens, 'pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt'. Non ergo peccatum eorum fuit gravissimum.
a2 Praeterea, dominus dixit Pilato, Ioan. XIX, 'qui tradidit me tibi, maius peccatum habet'. Ipse autem Pilatus fecit Christum crucifigi per suos ministros. Ergo videtur fuisse maius peccatum Iudae proditoris peccato crucifigentium Christum.
a3 Praeterea, secundum philosophum, in V Ethic., 'nullus patitur iniustum volens', et, sicut ipse ibidem dicit, 'nullo patiente iniustum, nullus facit iniustum'. Ergo volenti nullus facit iniustum. Sed Christus voluntarie est passus, ut supra habitum est. Non ergo iniustum fecerunt crucifixores Christi. Et ita eorum peccatum non est gravissimum.
sc Sed contra est quod super illud Matth. XXIII, 'et vos implete mensuram patrum vestrorum', dicit Chrysostomus, 'quantum ad veritatem, excesserunt mensuram patrum suorum. Illi enim homines occiderunt, isti Deum crucifixerunt'.
co Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, principes Iudaeorum cognoverunt Christum, et si aliqua ignorantia fuit in eis, fuit ignorantia affectata, quae eos non poterat excusare. Et ideo peccatum eorum fuit gravissimum, tum ex genere peccati; tum ex malitia voluntatis. Minores autem Iudaei gravissime peccaverunt quantum ad genus peccati, in aliquo tamen diminuebatur eorum peccatum propter eorum ignorantiam. Unde super illud Luc. XXIII, nesciunt quid faciunt, dicit Beda, 'pro illis rogat qui nescierunt quod fecerunt, zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam'. Multo autem magis fuit excusabile peccatum gentilium per quorum manus Christus crucifixus est, qui legis scientiam non habebant.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod excusatio illa domini non refertur ad principes Iudaeorum, sed ad minores de populo, sicut dictum est.
ad2 Ad secundum dicendum quod Iudas tradidit Christum, non Pilato, sed principibus sacerdotum, qui tradiderunt eum Pilato, secundum illud Ioan. XVIII, 'gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi'. Horum tamen omnium peccatum fuit maius quam Pilati, qui timore Caesaris Christum occidit; et etiam quam peccatum militum, qui mandato praesidis Christum crucifixerunt; non ex cupiditate, sicut Iudas, nec ex invidia et odio, sicut principes sacerdotum.
ad3 Ad tertium dicendum quod Christus voluit quidem suam passionem, sicut et Deus eam voluit, iniquam tamen actionem Iudaeorum noluit. Et ideo occisores Christi ab iniustitia non excusantur. Et tamen ille qui occidit hominem, iniuriam facit non solum homini, sed etiam Deo et reipublicae, sicut etiam et ille qui occidit seipsum, ut philosophus dicit, in V Ethic. Unde David damnavit illum ad mortem qui 'non timuerat mittere manum ut occideret Christum domini', quamvis eo petente, ut legitur II Reg. I.
Thomas de Aquino HOME