, Articulus 5
arg | Ad quintum sic proceditur. Videtur quod persecutores Christi eum cognoverunt. Dicitur enim Matth. XXI, quod 'agricolae, videntes filium, dixerunt intra se, hic est heres, venite, occidamus eum'. Ubi dicit Hieronymus, 'manifestissime dominus probat his verbis Iudaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidiam Dei filium crucifixisse. Intellexerunt enim esse illum cui pater per prophetam dicit, postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam'. Ergo videtur quod cognoverunt eum esse Christum, vel filium Dei. |
a2 | Praeterea, Ioan. XV dominus dixit, 'nunc autem et viderunt et oderunt et me et patrem meum'. Quod autem videtur, manifeste cognoscitur. Ergo Iudaei, cognoscentes Christum, ex causa odii ei passionem intulerunt. |
a3 | Praeterea, in quodam sermone Ephesini Concilii dicitur, 'sicut qui chartam imperialem disrumpit, tanquam imperatoris disrumpens verbum, ad mortem adducitur, sic crucifigens Iudaeus quem viderat, poenas dabit tanquam in ipsum Deum verbum praesumptiones iniiciens'. Hoc autem non esset si eum Dei filium esse non cognoverunt, quia ignorantia eos excusasset. Ergo videtur quod Iudaei crucifigentes Christum cognoverunt eum esse filium Dei. |
sc | Sed contra est quod dicitur I Cor. II, 'si cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent'. Et Act. III dicit Petrus, Iudaeis loquens, 'scio quod per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri'. Et dominus, in cruce pendens, dixit, 'pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt'. |
co | Respondeo dicendum quod apud Iudaeos quidam erant maiores, et quidam minores. Maiores quidem, qui eorum principes dicebantur, cognoverunt, ut dicitur in libro quaest. Nov. et Vet. Test., sicut et Daemones cognoverunt, 'eum esse Christum promissum in lege, omnia enim signa videbant in eo quae dixerant futura prophetae. Mysterium autem divinitatis eius ignorabant', et ideo apostolus dixit quod, 'si cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent'. Sciendum tamen quod eorum ignorantia non eos excusabat a crimine, quia erat quodammodo ignorantia affectata. Videbant enim evidentia signa ipsius divinitatis, sed ex odio et invidia Christi ea pervertebant, et verbis eius, quibus se Dei filium fatebatur, credere noluerunt. Unde ipse de eis dicit, Ioan. XV, 'si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habent de peccato suo'. Et postea subdit, 'si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent'. Et sic ex persona eorum accipi potest quod dicitur Iob XXI, 'dixerunt Deo, recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus'. Minores vero, idest populares, qui mysteria Scripturae non noverant, non plene cognoverunt ipsum esse nec Christum nec filium Dei, licet aliqui eorum etiam in eum crediderint. Multitudo tamen non credidit. Et si aliquando dubitarent an ipse esset Christus, propter signorum multitudinem, et efficaciam doctrinae, ut habetur Ioan. VII, tamen postea decepti fuerunt a suis principibus ut eum non crederent neque filium Dei neque Christum. Unde et Petrus eis dixit, 'scio quod per ignorantiam hoc fecistis, sicut et principes vestri', quia scilicet per principes seducti erant. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod illa verba dicuntur ex persona colonorum vineae, per quos significantur rectores illius populi, qui eum cognoverunt esse heredem, inquantum cognoverunt eum esse Christum promissum in lege. Sed contra hanc responsionem videtur esse quod illa verba Psalmi, 'postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam', eidem dicuntur cui dicitur, filius meus es tu, ego hodie genui te. Si ergo cognoverunt eum esse illum cui dictum est, 'postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam', sequitur quod cognoverunt eum esse filium Dei. Chrysostomus etiam, ibidem, dicit quod 'cognoverunt eum esse filium Dei'. Beda etiam dicit, super illud Luc. XXIII, 'quia nesciunt quid faciunt, notandum, inquit, quod non pro eis orat qui, quem filium Dei intellexerunt, crucifigere quam confiteri maluerunt'. Sed ad hoc potest responderi quod cognoverunt eum esse filium Dei non per naturam, sed per excellentiam gratiae singularis. Possumus tamen dicere quod etiam verum Dei filium cognovisse dicuntur, quia evidentia signa huius rei habebant, quibus tamen assentire propter odium et invidiam noluerunt, ut eum cognoscerent esse filium Dei. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod ante illa verba praemittitur, 'si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent', et postea subditur, 'nunc autem viderunt, et oderunt et me et patrem meum'. Per quod ostenditur quod, videntes opera Christi mirifica, ex odio processit quod eum filium Dei non cognoverunt. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod ignorantia affectata non excusat a culpa sed magis videtur culpam aggravare, ostendit enim hominem sic vehementer esse affectum ad peccandum quod vult ignorantiam incurrere ne peccatum vitet. Et ideo Iudaei peccaverunt, non solum hominis Christi, sed tanquam Dei crucifixores. |