, Articulus 3
arg | Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus pater non tradiderit Christum passioni. Iniquum enim et crudele esse videtur quod innocens passioni et morti tradatur. Sed, sicut dicitur Deut. XXXII 'Deus fidelis et absque ulla iniquitate'. Ergo Christum innocentem non tradidit passioni et morti. |
a2 | Praeterea, non videtur quod aliquis a seipso, et ab alio morti tradatur. Sed 'Christus tradidit semetipsum pro nobis', secundum quod dicitur Isaiae LIII, 'tradidit in mortem animam suam'. Non ergo videtur quod Deus pater eum tradiderit. |
a3 | Praeterea, Iudas vituperatur ex eo quod tradidit Christum Iudaeis, secundum illud Ioan. VI, 'unus ex vobis Diabolus est, quod dicebat propter Iudam, qui eum erat traditurus'. Similiter etiam vituperantur Iudaei, qui eum tradiderunt Pilato, secundum quod ipse dicit, Ioan. XVIII, 'gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi'. Pilatus autem tradidit ipsum ut crucifigeretur, ut habetur Ioan. XIX, 'non est autem conventio iustitiae cum iniquitate', ut dicitur II Cor. VI. Ergo videtur quod Deus pater Christum non tradiderit passioni. |
sc | Sed contra est quod dicitur Rom. VIII, 'proprio filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum'. |
co | Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, Christus passus est voluntarie ex obedientia patris. Unde secundum tria Deus pater tradidit Christum passioni. Uno quidem modo, secundum quod sua aeterna voluntate praeordinavit passionem Christi ad humani generis liberationem, secundum illud quod dicitur Isaiae LIII, 'dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum'; et iterum, 'dominus voluit conterere eum in infirmitate'. Secundo, inquantum inspiravit ei voluntatem patiendi pro nobis, infundendo ei caritatem. Unde ibidem sequitur, 'oblatus est quia voluit'. Tertio, non protegendo eum a passione, sed exponendo persequentibus. Unde, ut legitur Matth. XXVII, pendens in cruce Christus dicebat, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Quia scilicet potestati persequentium eum exposuit, ut Augustinus dicit. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod innocentem hominem passioni et morti tradere contra eius voluntatem, est impium et crudele. Sic autem Deus pater Christum non tradidit, sed inspirando ei voluntatem patiendi pro nobis. In quo ostenditur et Dei severitas, qui peccatum sine poena dimittere noluit, quod significat apostolus dicens, 'proprio filio suo non pepercit, et bonitas eius', in eo quod, cum homo sufficienter satisfacere non posset per aliquam poenam quam pateretur, ei satisfactorem dedit, quod significavit apostolus dicens, 'pro nobis omnibus tradidit illum'. Et Rom. III dicit, 'quem, scilicet Christum, per fidem propitiatorem proposuit Deus in sanguine ipsius'. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod Christus, secundum quod Deus, tradidit semetipsum in mortem eadem voluntate et actione qua et pater tradidit eum. Sed inquantum homo, tradidit semetipsum voluntate a patre inspirata. Unde non est contrarietas in hoc quod pater tradidit Christum, et ipse tradidit semetipsum. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod eadem actio diversimode iudicatur in bono vel in malo, secundum quod ex diversa radice procedit. Pater enim tradidit Christum, et ipse seipsum, ex caritate, et ideo laudantur. Iudas autem tradidit ipsum ex cupiditate, Iudaei ex invidia, Pilatus ex timore mundano, quo timuit Caesarem, et ideo ipsi vituperantur. |