monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 29.2 > ST III 68.12 > ST III 86.2 > 2 > ST II-II > ST II-II 118.6 > ST III 46.11 > ST III 68.11 > ST II-II 186.7 > 6 > ST III 52.2 > ST III 90.2 > ST II-II 118.pr > ST III 32. > ST II-II 118.1 > ST III 43.2 > ST II-II 184.7 > ST III 49.2 > ST III 73. > 1 > ST III 71. > ST II-II 141.7 > 10 > ST III 87. > ST II-II 180.7 > ST III 75.2 > ST III 79. > ST III 80. > ST II-II 188.7 > ST III 82. > ST III 48. > ST III 89.2 > ST III 63.2 > ST III 54.2 > ST III 72.2 > ST III 83.2 > 12 > ST III 85.3 > ST III 33. > ST III 14.2 > ST III 76.3 > ST III 40.2 > ST III 74.2 > ST III 84. > ST III 68. > 11 > ST III 46. > ST III 59.2 > ST III 38.2 > ST III 35.2 > ST III 20. > ST III 2.2 > ST III 44.2 > 13 > ST III 21. > ST III 41. > ST III 28.2 > ST III 34.2 > ST III 24.2 > ST III 36. > ST III 61. > ST III 72.10 > ST III 10.2 > ST III 60. > ST III 77.3 > ST III 88.2 > ST III 31.2 > ST III 47.2
ST III 47, Articulus 1 <<<     >>> Articulus 3

, Articulus 2

arg Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit ex obedientia mortuus. Obedientia enim respicit praeceptum. Sed non legitur Christo fuisse praeceptum quod ipse pateretur. Non ergo ex obedientia passus fuit.
a2 Praeterea, illud dicitur ex obedientia aliquis facere quod facit ex necessitate praecepti. Christus autem non ex necessitate, sed voluntarie passus fuit. Non ergo passus est ex obedientia.
a3 Praeterea, caritas est excellentior virtus quam obedientia. Sed Christus legitur ex caritate passus, secundum illud Ephes. V, 'ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis'. Ergo passio Christi magis debet attribui caritati quam obedientiae.
sc Sed contra est quod dicitur Philipp. II, 'factus est obediens patri usque ad mortem'.
co Respondeo dicendum quod convenientissimum fuit quod Christus ex obedientia pateretur. Primo quidem, quia hoc conveniebat iustificationi humanae, ut, 'sicut per unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius hominis obedientiam iusti constituantur multi', ut dicitur Rom. V. Secundo, hoc fuit conveniens reconciliationi Dei ad homines, secundum illud Rom. V, 'reconciliati sumus Deo per mortem filii eius', inquantum scilicet ipsa mors Christi fuit quoddam sacrificium acceptissimum Deo, secundum illud Ephes., 'tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis'. Obedientia vero omnibus sacrificiis antefertur, secundum illud I Reg. XV, 'melior est obedientia quam victimae'. Et ideo conveniens fuit ut sacrificium passionis et mortis Christi ex obedientia procederet. Tertio, hoc conveniens fuit eius victoriae, qua de morte et auctore mortis triumphavit. Non enim miles vincere potest nisi duci obediat. Et ita homo Christus victoriam obtinuit per hoc quod Deo fuit obediens, secundum illud Proverb. XXI, 'vir obediens loquitur victorias'.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod Christus mandatum accepit a patre ut pateretur, dicitur enim Ioan. X, 'potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam, et hoc mandatum accepi a patre meo', scilicet ponendi animam et sumendi. Ex quo, ut Chrysostomus dicit, non est intelligendum quod 'prius expectaverit audire, et opus fuerit ei discere, sed voluntarium monstravit processum, et contrarietatis ad patrem suspicionem destruxit'. Quia tamen in morte Christi lex vetus consummata est, secundum illud quod ipse moriens dixit, Ioan. XIX, 'consummatum est'; potest intelligi quod patiendo omnia veteris legis praecepta implevit. Moralia quidem, quae in praeceptis caritatis fundantur, implevit inquantum passus est et ex dilectione patris, secundum illud Ioan. XIV, 'ut cognoscat mundus quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio, surgite, eamus hinc', scilicet ad locum passionis, et etiam ex dilectione proximi, secundum illud Galat. II 'dilexit me, et tradidit semetipsum pro me'. Caeremonialia vero praecepta legis, quae ad sacrificia et oblationes praecipue ordinantur, implevit Christus sua passione inquantum omnia antiqua sacrificia figurae fuerunt illius veri sacrificii quod Christus obtulit moriendo pro nobis. Unde dicitur Coloss. II, 'nemo vos iudicet in cibo aut in potu, aut in parte diei festi aut Neomeniae, quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi', eo scilicet quod Christus comparatur ad illa sicut corpus ad umbram. Praecepta vero iudicialia legis, quae praecipue ordinantur ad satisfaciendum iniuriam passis, implevit Christus sua passione, quoniam, ut in Psalmo dicitur, 'quae non rapuit, tunc exsolvit', permittens se ligno affigi pro pomo quod de ligno homo rapuerat contra Dei mandatum.
ad2 Ad secundum dicendum quod obedientia, etsi importet necessitatem respectu eius quod praecipitur, tamen importat voluntatem respectu impletionis praecepti. Et talis fuit obedientia Christi. Nam ipsa passio et mors, secundum se considerata, naturali voluntati repugnabat, volebat tamen Christus Dei voluntatem circa hoc implere, secundum illud Psalmi, 'ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui'. Unde dicebat, Matth. XXVI, 'si non potest transire a me calix iste nisi bibam illum, fiat voluntas tua'.
ad3 Ad tertium dicendum quod eadem ratione Christus passus est ex caritate, et obedientia, quia etiam praecepta caritatis nonnisi ex obedientia implevit; et obediens fuit ex dilectione ad patrem praecipientem.
Thomas de Aquino HOME