monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 38.pr > ST I 12.11 > ST I 75.6 > ST I 39.1 > ST III 46.12
ST III 46, Articulus 11 <<<    

, Articulus 12

arg Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod passio Christi sit eius divinitati attribuenda. Dicitur enim I Cor. II, 'si cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent'. Sed dominus gloriae est Christus secundum divinitatem. Ergo passio Christi competit ei secundum divinitatem.
a2 Praeterea, principium salutis humanae est ipsa divinitas, secundum illud Psalmi, 'salus autem iustorum a domino'. Si ergo passio Christi ad eius divinitatem non pertineret, videtur quod non posset esse nobis fructifera.
a3 Praeterea, Iudaei puniti sunt pro peccato occisionis Christi tanquam homicidae ipsius Dei, quod magnitudo poenae demonstrat. Hoc autem non esset, si passio ad divinitatem non pertineret. Ergo passio Christi ad divinitatem pertinuit.
sc Sed contra est quod Athanasius dicit, in epistola ad Epictetum, 'natura Deus manens verbum est impassibile'. Sed impassibile non potest pati. Passio ergo Christi non pertinebat ad eius divinitatem.
co Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, unio humanae naturae et divinae facta est in persona et hypostasi et supposito, manente tamen distinctione naturarum, ut scilicet sit eadem persona et hypostasis divinae et humanae naturae, salva tamen utriusque naturae proprietate. Et ideo, sicut supra dictum est, supposito divinae naturae attribuenda est passio, non ratione divinae naturae, quae est impassibilis, sed ratione humanae naturae. Unde in epistola synodali Cyrilli dicitur, 'si quis non confitetur Dei verbum passum carne et crucifixum carne, anathema sit'. Pertinet ergo passio Christi ad suppositum divinae naturae ratione naturae passibilis assumptae, non autem ratione divinae naturae impassibilis.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod dominus gloriae dicitur crucifixus, non secundum quod dominus est gloriae, sed secundum quod erat homo passibilis.
ad2 Ad secundum dicendum quod, sicut dicitur in quodam sermone Ephesini Concilii, quod mors Christi, tanquam facta mors Dei, scilicet per unionem in persona, destruxit mortem, quoniam Deus et homo erat qui patiebatur. Non enim natura Dei laesa est, nec mutatione sua suscepit passiones.
ad3 Ad tertium dicendum quod, sicut subditur ibidem, 'non purum hominem crucifixerunt Iudaei, sed Deo intulerunt praesumptiones. Pone enim principem loqui per verbum, et hoc formari per litteras in charta aliqua, et dirigi civitatibus, et aliquis inobediens chartam disrumpat. Ad mortis sententiam deducetur, non tanquam chartam discerpens, sed tanquam verbum imperiale disrumpens. Non ergo securus sit Iudaeus, tanquam purum hominem crucifigens. Quod enim videbat, quasi charta erat, quod autem in ea celabatur, imperiale verbum erat, natum ex natura, non prolatum per linguam'.
Thomas de Aquino HOME