monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 64.10 > ST I 88.pr > ST I 10.5 > ST I 11.1 > ST III 46.4 > ST III 79.4 > 2 > ST II-II 119.2 > ST III 77.4 > 4 > ST III 76.4 > ST I 19.5 > ST I 82.1 > ST II-II 118.2 > 3 > ST III 60.5 > ST II-II 137.1 > ST III 82.5 > ST III 46.3
ST III 46, Articulus 2 <<<     >>> Articulus 4

, Articulus 3

arg Ad tertium sic proceditur. Videtur quod alius modus convenientior fuisset liberationis humanae quam per passionem Christi. Natura enim in sua operatione imitatur opus divinum, utpote a Deo mota et regulata. Sed natura non facit per duo quod per unum potest facere. Cum ergo Deus potuerit hominem liberare sola propria voluntate, non videtur conveniens fuisse quod ad liberationem humani generis Christi passio adderetur.
a2 Praeterea, ea quae fiunt per naturam, convenientius fiunt quam ea quae per violentiam fiunt, quia violentum est quaedam excisio, seu casus, ab eo quod est secundum naturam, ut dicitur in libro de caelo. Sed passio Christi mortem violentam induxit. Ergo convenientius fuisset quod Christus naturali morte moriendo hominem liberaret, quam quod pateretur.
a3 Praeterea, convenientissimum videtur quod ille qui violenter et iniuste detinet, per superioris potentiam spolietur, unde et Isaiae LII dicitur, 'gratis venundati estis, et sine argento redimemini'. Sed Diabolus nullum ius in homine habebat, quem per fraudem deceperat, et per quandam violentiam servituti subiectum detinebat. Ergo videtur convenientissimum fuisse quod Christus Diabolum per solam potentiam spoliaret, absque sua passione.
sc Sed contra est quod Augustinus dicit, XIII de Trin., 'sanandae nostrae miseriae convenientior modus alius non fuit' quam per Christi passionem.
co Respondeo dicendum quod tanto aliquis modus convenientior est ad assequendum finem, quanto per ipsum plura concurrunt quae sunt expedientia fini. Per hoc autem quod homo per Christi passionem est liberatus, multa occurrerunt ad salutem hominis pertinentia, praeter liberationem a peccato. Primo enim, per hoc homo cognoscit quantum Deus hominem diligat, et per hoc provocatur ad eum diligendum, in quo perfectio humanae salutis consistit. Unde apostolus dicit, Rom. V, 'commendat suam caritatem Deus in nobis, quoniam, cum inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est'. Secundo, quia per hoc dedit nobis exemplum obedientiae, humilitatis, constantiae, iustitiae, et ceterarum virtutum in passione Christi ostensarum, quae sunt necessariae ad humanam salutem. Unde dicitur I Pet. II, 'Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia eius'. Tertio, quia Christus per passionem suam non solum hominem a peccato liberavit, sed etiam gratiam iustificantem et gloriam beatitudinis ei promeruit, ut infra dicetur. Quarto, quia per hoc est homini indicta maior necessitas se immunem a peccato conservandi, secundum illud I Cor. VI, 'empti estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro'. Quinto, quia hoc ad maiorem dignitatem cessit, ut, sicut homo victus fuerat et deceptus a Diabolo, ita etiam homo esset qui Diabolum vinceret; et sicut homo mortem meruit, ita homo moriendo mortem superaret; ut dicitur I Cor. XV, 'Deo gratias, qui dedit nobis victoriam per Iesum Christum'. Et ideo convenientius fuit quod per passionem Christi liberaremur, quam per solam Dei voluntatem.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod natura etiam, ut aliquid convenientius faciat, plura ad unum assumit, sicut duos oculos ad videndum. Et idem patet in aliis.
ad2 Ad secundum dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, 'Christus non sui mortem, quam non habebat, cum sit vita, sed hominum mortem venerat consumpturus. Unde non propria morte corpus deposuit, sed ab hominibus illatam sustinuit. Sed et, si aegrotavisset corpus eius et in conspectu omnium solveretur, inconveniens erat eum qui aliorum languores sanaret, habere proprium corpus affectum languoribus. Sed et, si absque aliquo morbo seorsum alicubi corpus deposuisset ac deinde se offerret, non crederetur ei de resurrectione disserenti. Quomodo enim pateret Christi in morte victoria, nisi, coram omnibus eam patiens, per incorruptionem corporis probasset extinctam?'
ad3 Ad tertium dicendum quod, licet Diabolus iniuste invaserit hominem, tamen homo propter peccatum iuste erat sub servitute Diaboli derelictus a Deo. Et ideo conveniens fuit ut per iustitiam homo a servitute Diaboli liberaretur, Christo satisfaciente pro ipso per suam passionem. Fuit etiam hoc conveniens ad vincendam superbiam Diaboli, 'qui est desertor iustitiae et amator potentiae, ut Christus Diabolum vinceret et hominem liberaret, non per solam potentiam divinitatis, sed etiam per iustitiam et humilitatem passionis', ut Augustinus dicit, XIII de Trinitate.
Thomas de Aquino HOME



ST III 46, Articulus 2 <<<     >>> Articulus 4
monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 64.10 > ST I 88.pr > ST I 10.5 > ST I 11.1 > ST III 46.4 > ST III 79.4 > 2 > ST II-II 119.2 > ST III 77.4 > 4 > ST III 76.4 > ST I 19.5 > ST I 82.1 > ST II-II 118.2 > 3 > ST III 60.5 > ST II-II 137.1 > ST III 82.5 > ST III 46.3