monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 20.4 > ST III 49.4 > ST II-II 45.2 > ST III 41.pr > pr > ST III 39.3 > ST III 21.pr > ST III 52.8 > ST I-II 37.2 > ST III 81.3 > ST III 43.4 > ST III 74.5 > ST III 20.1 > ST I 45.5 > ST I 68.4 > ST III 62.3 > ST III 36.6 > ST III 46.1 > ST I 84.4 > ST I 75.3 > ST I 15.2 > ST III 20.pr > ST I-II 29.2 > ST III 65.3 > ST I-II 45.2 > ST II-II 60.2 > ST III 68.1 > ST I 33.4 > ST III 72.5 > ST III 84.1 > ST I 27.2 > ST III 83.5 > ST III 46.pr
>>> ST III 46, Articulus 1

, Prooemium

1 Consequenter considerandum est de his quae pertinent ad exitum Christi de mundo. Et primo, de passione eius; secundo, de morte; tertio, de sepultura; quarto, de descensu ad Inferos. Circa passionem occurrit triplex consideratio, prima, de ipsa passione; secunda, de causa efficiente passionis; tertia, de fructu passionis. Circa primum quaeruntur duodecim. Primo, utrum necesse fuerit Christum pati pro liberatione hominum. Secundo, utrum fuerit alius modus possibilis liberationis humanae. Tertio, utrum iste modus fuerit convenientior. Quarto, utrum fuerit conveniens quod in cruce pateretur. Quinto, de generalitate passionis eius. Sexto, utrum dolor quem in passione sustinuit, fuerit maximus. Septimo, utrum tota anima eius pateretur. Octavo, utrum passio eius impediverit gaudium fruitionis. Nono, de tempore passionis. Decimo, de loco. Undecimo, utrum conveniens fuerit ipsum cum latronibus crucifigi. Duodecimo, utrum passio ipsius Christi sit divinitati attribuenda.
Thomas de Aquino HOME