, Articulus 1
arg | Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus miracula facere non debuit. Factum enim Christi verbo ipsius debuit concordare. Sed ipse dixit, Matth. XVI, 'generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae'. Ergo non debuit miracula facere. |
a2 | Praeterea, sicut Christus in secundo adventu venturus est in virtute magna et maiestate, ut dicitur Matth. XXIV; ita in primo adventu venit in infirmitate, secundum illud Isaiae LIII, 'virum dolorum et scientem infirmitatem'. Sed operatio miraculorum magis pertinet ad virtutem quam ad infirmitatem. Ergo non fuit conveniens ut in primo adventu miracula faceret. |
a3 | Praeterea, Christus venit ad hoc ut per fidem homines salvaret, secundum illud Heb. XII, 'aspicientes in auctorem fidei et consummatorem, Iesum'. Sed miracula diminuunt meritum fidei, unde dominus dicit, Ioan. IV, 'nisi signa et prodigia videritis, non creditis'. Ergo videtur quod Christus non debuerit miracula facere. |
sc | Sed contra est quod ex persona adversariorum dicitur, Ioan. XI, 'quid facimus, quia hic homo multa signa facit?' |
co | Respondeo dicendum quod divinitus conceditur homini miracula facere, propter duo. Primo quidem, et principaliter, ad confirmandam veritatem quam aliquis docet. Quia enim ea quae sunt fidei humanam rationem excedunt, non possunt per rationes humanas probari, sed oportet quod probentur per argumentum divinae virtutis, ut, dum aliquis facit opera quae solus Deus facere potest, credantur ea quae dicuntur esse a Deo; sicut, cum aliquis defert litteras anulo regis signatas, creditur ex voluntate regis processisse quod in illis continetur. Secundo, ad ostendendum praesentiam Dei in homine per gratiam spiritus sancti, ut dum scilicet homo facit opera Dei, credatur Deus habitare in eo per gratiam. Unde dicitur, Galat. III, 'qui tribuit vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis'. Utrumque autem circa Christum erat hominibus manifestandum, scilicet quod Deus esset in eo per gratiam, non adoptionis, sed unionis; et quod eius supernaturalis doctrina esset a Deo. Et ideo convenientissimum fuit ut miracula faceret. Unde ipse dicit, Ioan. X, 'si mihi non vultis credere, operibus credite'. Et Ioan. V, 'opera quae dedit mihi pater ut faciam, ipsa sunt quae testimonium perhibent de me'. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod hoc quod dicit, 'signum non dabitur ei nisi signum Ionae', sic intelligendum est, ut Chrysostomus dicit, quod tunc non acceperunt tale signum quale petebant, scilicet de caelo, non quod nullum signum eis dederit. Vel, quia signa faciebat, non propter eos, quos sciebat lapideos esse, sed ut alios emundaret. Et ideo non eis, sed aliis illa signa dabantur. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod, licet Christus venerit in infirmitate carnis, quod manifestatur per passiones, venit tamen in virtute Dei. Quod erat manifestandum per miracula. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod miracula intantum diminuunt meritum fidei, inquantum per hoc ostenditur duritia eorum qui nolunt credere ea quae Scripturis divinis probantur, nisi per miracula. Et tamen melius est eis ut vel per miracula convertantur ad fidem quam quod omnino in infidelitate permaneant. Dicitur enim I Cor. XIV, quod signa data sunt infidelibus, ut scilicet convertantur ad fidem. |