monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 18.3 > ST I 84.8 > ST III 73.pr > ST II-II 104.6 > ST III 42.2
ST III 42, Articulus 1 <<<     >>> Articulus 3

, Articulus 2

arg Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus debuerit Iudaeis sine eorum offensione praedicare. Quia, ut Augustinus dicit, in libro de agone Christiano, 'in homine Iesu Christo se nobis ad exemplum vitae praebuit filius Dei'. Sed nos debemus vitare offensionem, non solum fidelium, sed etiam infidelium, secundum illud I Cor. X, 'sine offensione estote Iudaeis et gentibus et Ecclesiae Dei'. Ergo videtur quod etiam Christus in sua doctrina offensionem Iudaeorum vitare debuerit.
a2 Praeterea, nullus sapiens debet facere unde effectum sui operis impediat. Sed per hoc quod sua doctrina Christus Iudaeos turbavit, impediebatur effectus doctrinae eius, dicitur enim Luc. XI, quod, cum dominus Pharisaeos et Scribas reprehenderet, 'coeperunt graviter insistere, et os eius opprimere de multis, insidiantes ei et quaerentes aliquid capere ex ore eius ut accusarent eum'. Non ergo videtur conveniens fuisse quod eos in sua doctrina offenderet.
a3 Praeterea, apostolus dicit, I Tim. V, 'seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem'. Sed sacerdotes et principes Iudaeorum erant illius populi seniores. Ergo videtur quod non fuerint duris increpationibus arguendi.
sc Sed contra est quod Isaiae VIII fuerat prophetatum quod Christus esset 'in lapidem offensionis et petram scandali duabus dominus Israel'.
co Respondeo dicendum quod salus multitudinis est praeferenda paci quorumcumque singularium hominum. Et ideo, quando aliqui sua perversitate multitudinis salutem impediunt, non est timenda eorum offensio a praedicatore vel doctore, ad hoc quod multitudinis saluti provideat. Scribae autem et Pharisaei et principes Iudaeorum sui malitia plurimum impediebant populi salutem, tum quia repugnabant Christi doctrinae, per quam solam poterat esse salus; tum etiam quia pravis suis moribus vitam populi corrumpebant. Et ideo dominus, non obstante offensione eorum, publice veritatem docebat, quam illi odiebant, et eorum vitia arguebat. Et ideo dicitur, Matth. XV, quod, discipulis domino dicentibus, 'scis quia Iudaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt?' Respondit, sinite illos. Caeci sunt duces caecorum. 'Si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt'.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod homo sic debet esse sine offensione omnibus ut nulli det suo facto vel dicto minus recto occasionem ruinae. 'Si tamen de veritate scandalum oritur, magis est sustinendum scandalum quam veritas relinquatur', ut Gregorius dicit.
ad2 Ad secundum dicendum quod per hoc quod Christus publice Scribas et Pharisaeos arguebat, non impedivit, sed magis promovit effectum suae doctrinae. Quia cum eorum vitia populo innotescebant, minus avertebatur a Christo propter verba Scribarum et Pharisaeorum, qui semper doctrinae Christi obsistebant.
ad3 Ad tertium dicendum quod illud verbum apostoli est intelligendum de illis senioribus qui non solum aetate vel auctoritate, sed etiam honestate sunt senes, secundum illud Num. XI, 'congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint'. Si autem auctoritatem senectutis in instrumentum malitiae vertant publice peccando, sunt manifeste et acriter arguendi, sicut et Daniel dixit, Dan. XIII, 'inveterate dierum malorum,' et cetera.
Thomas de Aquino HOME