, Articulus 4
arg | Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit conversatus secundum legem. Lex enim praecipiebat ut nihil operis in sabbato fieret, sicut 'Deus die septimo requievit ab omni opere quod patrarat'. Sed ipse in sabbato curavit hominem, et ei mandavit ut tolleret lectum suum. Ergo videtur quod non fuerit secundum legem conversatus. |
a2 | Praeterea, eadem Christus fecit et docuit, secundum illud Act. I, 'coepit Iesus facere et docere'. Sed ipse docuit, Matth. XV, quod 'omne quod intrat in os, non coinquinat hominem', quod est contra praeceptum legis, quae per esum et contactum quorundam animalium dicebat hominem immundum fieri, ut patet Levit. XI. Ergo videtur quod ipse non fuerit secundum legem conversatus. |
a3 | Praeterea, idem iudicium videtur esse facientis et consentientis, secundum illud Rom. I, 'non solum illi qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus'. Sed Christus consensit discipulis solventibus legem in hoc quod sabbato spicas vellebant, excusando eos, ut habetur Matth. XII. Ergo videtur quod Christus non conversatus fuerit secundum legem. |
sc | Sed contra est quod dicitur Matth. V, 'nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas'. Quod exponens Chrysostomus dicit, 'legem implevit, primo quidem, nihil transgrediendo legalium; secundo, iustificando per fidem, quod lex per litteram facere non valebat'. |
co | Respondeo dicendum quod Christus in omnibus secundum legis praecepta conversatus est. In cuius signum, etiam voluit circumcidi, circumcisio enim est quaedam protestatio legis implendae, secundum illud Galat. V, 'testificor omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae'. Voluit autem Christus secundum legem conversari, primo quidem, ut legem veterem comprobaret. Secundo, ut eam observando in seipso consummaret et terminaret, ostendens quod ad ipsum erat ordinata. Tertio, ut Iudaeis occasionem calumniandi subtraheret. Quarto, ut homines a servitute legis liberaret, secundum illud Galat. IV, 'misit Deus filium suum factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret'. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod dominus super hoc se excusat a transgressione legis tripliciter. Uno quidem modo, quia per praeceptum de sanctificatione sabbati non interdicitur opus divinum, sed humanum opus, quamvis enim Deus die septima cessaverit a novis creaturis condendis, semper tamen operatur in rerum conservatione et gubernatione. Quod autem Christus miracula faciebat, erat operis divini. Unde ipse dicit, Ioan. V, 'pater meus usque modo operatur, et ego operor'. Secundo, excusat se per hoc quod illo praecepto non prohibentur opera quae sunt de necessitate salutis corporalis. Unde ipse dicit, Luc. XIII, 'unusquisque vestrum non solvet sabbato bovem suum aut asinum a praesepio, et ducit adaquare?' Et infra, XIV, 'cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadit, et non continuo extrahet illum die sabbati?' Manifestum est autem quod opera miraculorum quae Christus faciebat, ad salutem corporis et animae pertinebant. Tertio, quia illo praecepto non prohibentur opera quae pertinent ad Dei cultum unde dicit, Matth. XII, 'an non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?' Et Ioan. VII dicitur quod 'circumcisionem accipit homo in sabbato'. Quod autem Christus paralytico mandavit ut lectum suum sabbato portaret, ad cultum Dei pertinebat, idest ad laudem virtutis divinae. Et patet quod sabbatum non solvebat. Quamvis hoc ei Iudaei falso obiicerent, dicentes, Ioan. IX, 'non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit'. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod Christus voluit ostendere per illa verba quod homo non redditur immundus secundum animam ex usu ciborum quorumcumque secundum suam naturam, sed solum secundum quandam significationem. Quod autem in lege quidam cibi dicuntur immundi, hoc est propter quandam significationem. Unde Augustinus dicit, contra Faustum, 'si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura Dei bona est, quadam vero significatione agnus mundus, porcus immundus est'. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod etiam discipuli, quando esurientes spicas sabbato vellebant, a transgressione legis excusantur propter necessitatem famis, sicut et David non fuit transgressor legis quando, propter necessitatem famis, comedit panes quos ei edere non licebat. |