, Articulus 1
arg | Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens Christum baptizari. Baptizari enim est ablui. Sed Christo non convenit ablui, in quo nulla fuit impuritas. Ergo videtur quod Christum non decuerit baptizari. |
a2 | Praeterea, Christus circumcisionem suscepit ut impleret legem. Sed Baptismus non pertinebat ad legem. Ergo non debebat baptizari. |
a3 | Praeterea, primum movens in quolibet genere est immobile secundum illum motum, sicut caelum, quod est primum alterans, non est alterabile. Sed Christus est primum baptizans, secundum illud, 'super quem videris spiritum descendentem et manentem, hic est qui baptizat'. Ergo Christum non decuit baptizari. |
sc | Sed contra est quod dicitur Matth. III, quod 'venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo'. |
co | Respondeo dicendum quod conveniens fuit Christum baptizari. Primo quidem quia, ut Ambrosius dicit, super Luc., 'baptizatus est dominus, non mundari volens, sed mundare aquas, ut, ablutae per carnem Christi, quae peccatum non cognovit, Baptismatis vim haberent, et ut sanctificatas relinqueret postmodum baptizandis', sicut Chrysostomus dicit. Secundo, sicut Chrysostomus dicit, super Matth., 'quamvis Christus non esset peccator, tamen naturam suscepit peccatricem, et similitudinem carnis peccati. Propterea, etsi pro se Baptismate non indigebat, tamen in aliis carnalis natura opus habebat'. Et, sicut Gregorius Nazianzenus dicit, 'baptizatus est Christus ut totum veteranum Adam immergat aquae'. Tertio, baptizari voluit, sicut Augustinus dicit, in sermone de Epiphania, 'quia voluit facere quod faciendum omnibus imperavit'. Et hoc est quod ipse dicit, 'sic decet nos adimplere omnem iustitiam'. Ut enim Ambrosius dicit, super Luc., 'haec est iustitia, ut quod alterum facere velis, prius ipse incipias, et tuo alios horteris exemplo'. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod Christus non fuit baptizatus ut ablueretur, sed ut ablueret, sicut dictum est. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod Christus non solum debebat implere ea quae sunt legis veteris, sed etiam inchoare ea quae sunt novae. Et ideo non solum voluit circumcidi, sed etiam baptizari. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod Christus est primum baptizans spiritualiter. Et sic non est baptizatus, sed solum in aqua. |