monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 41.6 > ST III 73.2 > ST III 26.2 > 4 > ST I 21.3 > ST III 67.7 > ST III 37.2 > ST III 90.3 > ST III 10.4 > ST III 38.5
ST III 38, Articulus 4 <<<     >>> Articulus 6

, Articulus 5

arg Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Baptismus Ioannis cessare debuerit postquam Christus est baptizatus. Dicitur enim Ioan. I, 'ut manifestetur Israeli, propterea veni in aqua baptizans'. Sed, Christo baptizato, sufficienter fuit manifestatus, tum per testimonium Ioannis; tum per descensum columbae; tum etiam testimonio paternae vocis. Ergo non videtur quod postea debuerit Baptismus Ioannis durare.
a2 Praeterea, Augustinus dicit, super Ioan., 'baptizatus est Christus, et cessavit Ioannis Baptismus'. Ergo videtur quod Ioannes, post Christum baptizatum, non debuerit baptizare.
a3 Praeterea, Baptismus Ioannis erat praeparatorius ad Baptismum Christi. Sed Baptismus Christi incoepit statim Christo baptizato, quia 'tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam contulit aquis', ut Beda dicit. Ergo videtur quod Baptismus Ioannis cessaverit, Christo baptizato.
sc Sed contra est quod dicitur Ioan. III, 'venit Iesus in Iudaeam terram et baptizabat, erat autem et Ioannes baptizans'. Sed Christus non baptizavit priusquam fuit baptizatus. Ergo videtur quod, postquam fuit Christus baptizatus, adhuc Ioannes baptizabat.
co Respondeo dicendum quod Baptismus Ioannis cessare non debuit, Christo baptizato. Primo quidem quia, ut Chrysostomus dicit, si cessasset Ioannes baptizare, Christo baptizato, existimaretur quod zelo vel ira faceret. Secundo quia, si cessasset a Baptismo, Christo baptizante, discipulos suos in maiorem zelum misisset. Tertio quia, persistens in baptizando, suos auditores mittebat ad Christum. Quarto quia, ut Beda dicit, adhuc permanebat umbra veteris legis, nec debet praecursor cessare donec veritas manifestetur.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod nondum Christus erat plene manifestatus, eo baptizato. Et ideo adhuc necessarium erat quod Ioannes baptizaret.
ad2 Ad secundum dicendum quod, baptizato Christo, cessavit Baptismus Ioannis, non tamen statim, sed eo incarcerato. Unde Chrysostomus dicit, super Ioan., 'aestimo propter hoc permissam esse mortem Ioannis, et, eo sublato de medio, Christum maxime praedicare coepisse, ut omnis multitudinis affectio ad Christum transiret, et non ultra his quae de utroque erant sententiis scinderentur'.
ad3 Ad tertium dicendum quod Baptismus Ioannis praeparatorius erat, non solum ad hoc quod Christus baptizaretur, sed ad hoc quod alii ad Christi Baptismum accederent. Quod nondum fuit impletum, Christo baptizato.
Thomas de Aquino HOME