, Articulus 1
arg | Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuerit circumcidi. Veniente enim veritate, cessat figura. Sed circumcisio fuit Abrahae praecepta in signum foederis quod erat de semine nascituro, ut patet Gen. XVII. Hoc autem foedus fuit in Christi nativitate completum. Ergo circumcisio statim cessare debuit. |
a2 | 'Praeterea, omnis Christi actio nostra est instructio', unde dicitur Ioan. XIII, 'exemplum dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis'. Sed nos non debemus circumcidi, secundum illud Galat. V, 'si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit'. Ergo videtur quod nec Christus debuit circumcidi. |
a3 | Praeterea, circumcisio est ordinata in remedium originalis peccati. Sed Christus non contraxit originale peccatum, ut ex supra dictis patet. Ergo Christus non debuit circumcidi. |
sc | Sed contra est quod dicitur Luc. II, 'postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer'. |
co | Respondeo dicendum quod pluribus de causis Christus debuit circumcidi. Primo quidem, ut ostendat veritatem carnis humanae, contra Manichaeum, qui dixit eum habuisse corpus phantasticum; et contra Apollinarium, qui dixit corpus Christi esse divinitati consubstantiale; et contra Valentinum, qui dixit Christum corpus de caelo attulisse. Secundo, ut approbaret circumcisionem, quam olim Deus instituerat. Tertio, ut comprobaret se esse de genere Abrahae, qui circumcisionis mandatum acceperat in signum fidei quam de ipso habuerat. Quarto, ut Iudaeis excusationem tolleret ne eum reciperent, si esset incircumcisus. Quinto, 'ut obedientiae virtutem nobis suo commendaret exemplo'. Unde et octava die circumcisus est, sicut erat in lege praeceptum. 'Sexto, ut qui in similitudinem carnis peccati advenerat, remedium quo caro peccati consueverat mundari, non respueret'. Septimo, ut, legis onus in se sustinens, alios a legis onere liberaret, secundum illud Galat. IV, 'misit Deus filium suum factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret'. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod circumcisio, per remotionem carnalis pelliculae in membro generationis facta, significabat spoliationem vetustae generationis. A qua quidem vetustate liberamur per passionem Christi. Et ideo veritas huius figurae non fuit plene impleta in Christi nativitate, sed in eius passione, ante quam circumcisio suam virtutem et statum habebat. Et ideo decuit Christum, ante suam passionem, tanquam filium Abrahae, circumcidi. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod Christus circumcisionem suscepit eo tempore quo erat sub praecepto. Et ideo sua actio in hoc est nobis imitanda, ut observemus ea quae sunt nostro tempore in praecepto. Quia 'unicuique negotio est tempus et opportunitas', ut dicitur Eccle. VIII. Et praeterea, ut Origenes dicit, 'sicut mortui sumus cum illo moriente, et consurreximus Christo resurgenti, ita circumcisi sumus spirituali circumcisione per Christum. Et ideo carnali circumcisione non indigemus'. Et hoc est quod apostolus dicit, Coloss. II, in quo, scilicet Christo, circumcisi estis circumcisione non manu facta 'in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione domini nostri Iesu Christi'. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod, sicut Christus propria voluntate mortem nostram suscepit, quae est effectus peccati, nullum in se habens peccatum, ut nos a morte liberaret, et spiritualiter nos faceret mori peccato; ita etiam circumcisionem, quae est remedium originalis peccati, suscepit absque hoc quod haberet originale peccatum, ut nos a legis iugo liberaret, et ut in nobis spiritualem circumcisionem efficeret; ut scilicet, suscipiendo figuram, impleret veritatem. |