, Articulus 1
arg | Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christi nativitas debuerit omnibus esse manifesta. Impletio enim debet promissioni respondere. Sed de promissione adventus Christi dicitur in Psalmo, 'Deus manifeste veniet'. Venit autem per carnis nativitatem. Ergo videtur quod eius nativitas debuit esse toti mundo manifesta. |
a2 | Praeterea, I ad Tim. I dicitur, 'Christus in hunc mundum venit peccatores salvos facere'. Sed hoc non fit nisi inquantum eis gratia Christi manifestatur, secundum illud Tit. II, 'apparuit gratia salvatoris nostri Dei omnibus hominibus, erudiens nos ut, abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et pie et iuste vivamus in hoc saeculo'. Ergo videtur quod Christi nativitas debuerit esse omnibus manifesta. |
a3 | Praeterea, Deus super omnia pronior est ad miserendum, secundum illud Psalmi, 'miserationes eius super omnia opera eius'. Sed in secundo adventu, quo iustitias iudicabit, veniet omnibus manifestus, secundum illud Matth. XXIV, 'sicut fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus filii hominis'. Ergo multo magis primus, quo natus est in mundo secundum carnem, debuit omnibus esse manifestus. |
sc | Sed contra est quod dicitur Isaiae XLV, 'tu es Deus absconditus, sanctus Israel, salvator'. Et Isaiae LIII, 'quasi absconditus est vultus eius et despectus'. |
co | Respondeo dicendum quod nativitas Christi non debuit omnibus communiter esse manifesta. Primo quidem, quia per hoc impedita fuisset humana redemptio, quae per crucem eius peracta est, quia, ut dicitur I ad Cor. II, 'si cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent'. Secundo, quia hoc diminuisset meritum fidei, per quam venerat homines iustificare, secundum illud Rom. III, 'iustitia Dei per fidem Iesu Christi'. Si enim manifestis indiciis, Christo nascente, eius nativitas omnibus appareret, iam tolleretur ratio fidei, quae est 'argumentum non apparentium', ut dicitur Heb. XI. Tertio, quia per hoc venisset in dubium veritas humanitatis ipsius. Unde Augustinus dicit, in epistola ad Volusianum, 'si nullas ex parvulo in iuventutem mutaret aetates, nullos cibos, nullos caperet somnos, nonne opinionem confirmaret erroris, nec hominem verum ullo modo suscepisse crederetur, et, dum omnia mirabiliter facit, auferret quod misericorditer fecit?' |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa intelligitur de adventu Christi ad iudicium, secundum quod Glossa ibidem exponit. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod de gratia Dei salvatoris erudiendi erant omnes homines ad salutem, non in principio nativitatis eius, sed postea, tempore procedente, postquam operatus esset salutem in medio terrae. Unde, post passionem et resurrectionem suam, dixit discipulis, Matth. ult., 'euntes, docete omnes gentes'. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod ad iudicium requiritur quod auctoritas iudicis cognoscatur, et propter hoc oportet quod adventus Christi ad iudicium sit manifestus. Sed primus adventus fuit ad omnium salutem, quae est per fidem, quae quidem est de non apparentibus. Et ideo adventus Christi primus debuit esse occultus. |