monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 49.3 > ST III 68.11 > ST III 55.1 > ST I 63.pr > ST III 68.8 > ST III 57.2 > ST III 43.2 > ST III 89.2 > ST I 6.2 > ST III 35.7
ST III 35, Articulus 6 <<<     >>> Articulus 8

, Articulus 7

arg Ad septimum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuit in Bethlehem nasci. Dicitur enim Isaiae II, 'de Sion exibit lex, et verbum domini de Ierusalem'. Sed Christus est vere verbum Dei. Ergo de Ierusalem debuit prodire in mundum.
a2 Praeterea, Matth. II dicitur scriptum esse de Christo quod Nazaraeus vocabitur, quod sumitur ex eo quod scribitur Isaiae XI, 'flos de radice eius ascendet'; Nazareth enim flos interpretatur. Sed maxime aliquis denominatur a loco suae nativitatis. Ergo videtur quod in Nazareth nasci debuerit, ubi etiam fuit conceptus et nutritus.
a3 Praeterea, ad hoc dominus natus est in mundo ut veritatis fidem annuntiaret, secundum illud Ioan. XVIII, 'in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati'. Sed hoc facilius fieri potuisset si natus fuisset in civitate Romana, quae tunc dominatum orbis habebat, unde et Paulus, Romanis scribens, dicit, Rom. I, 'fides vestra annuntiatur universo mundo'. Ergo videtur quod non debuit nasci in Bethlehem.
sc Sed contra est quod dicitur Mich. V, 'et tu, Bethlehem Ephrata, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel'.
co Respondeo dicendum quod Christus in Bethlehem nasci voluit duplici ratione. Primo quidem, quia 'factus est ex semine David secundum carnem', ut dicitur Rom. I, cui etiam fuerat facta repromissio specialis de Christo, secundum illud II Reg. XXIII, 'dixit vir cui constitutum de Christo Dei Iacob'. Et ideo in Bethlehem, de qua natus fuit David, nasci voluit, ut ex ipso loco nativitatis promissio ei facta impleta ostenderetur. Et hoc designat Evangelista dicens, 'eo quod esset de domo et familia David'. Secundo quia, ut Gregorius dicit, in homilia, 'Bethlehem domus panis interpretatur. Ipse Christus est qui ait, ego sum panis vivus, qui de caelo descendi'.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod, sicut David in Bethlehem natus est, ita etiam Ierusalem elegit ut in ea sedem regni constitueret, et templum Dei ibi aedificaret, et sic Ierusalem esset civitas simul regalis et sacerdotalis. Sacerdotium autem Christi, et eius regnum, praecipue consummatum est in eius passione. Et ideo convenienter Bethlehem elegit nativitati, Ierusalem vero passioni. Simul etiam per hoc hominum gloriam confutavit, qui gloriantur de hoc quod ex civitatibus nobilibus originem ducunt, in quibus etiam praecipue volunt honorari. Christus autem e converso in civitate ignobili nasci voluit, et in civitate nobili pati opprobrium.
ad2 Ad secundum dicendum quod Christus florere voluit secundum virtuosam conversationem, non secundum carnis originem. Et ideo in civitate Nazareth educari voluit et nutriri. In Bethlehem autem voluit quasi peregre nasci, quia, ut Gregorius dicit, 'per humanitatem quam assumpserat, quasi in alieno nascebatur, non secundum potestatem, sed secundum naturam'. Et, ut etiam Beda dicit, 'per hoc quod in diversorio loco eget, nobis multas mansiones in domo patris sui praepararet'.
ad3 Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in quodam sermone Ephesini Concilii, 'si maximam Romam elegisset civitatem, propter potentiam civium mutationem orbis terrarum putarent. Si filius fuisset imperatoris, potestati utilitatem adscriberent. Sed ut divinitas cognosceretur orbem transformasse terrarum, pauperculam elegit matrem, pauperiorem patriam. Elegit autem Deus infirma mundi ut confundat fortia', sicut dicitur I Cor. I. Et ideo, ut suam potestatem magis ostenderet, in ipsa Roma, quae caput orbis erat, statuit caput Ecclesiae suae, in signum perfectae victoriae, ut exinde fides derivaretur ad universum mundum, secundum illud Isaiae XXVI, 'civitatem sublimem humiliabit, et conculcabit eam pes pauperis', idest Christi, gressus egenorum, idest apostolorum Petri et Pauli.
Thomas de Aquino HOME