monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 73.4 > 2 > ST III 87.4 > ST III 76.pr > ST III 80.4 > ST III 79.4 > ST III 50.2 > ST III 76.1 > ST III 18.2 > ST III 36.5 > ST II-II 77.2 > ST III 82.4 > ST III 43.3 > ST III 48.4 > ST III 80.9 > 5 > ST III 49.3 > ST III 16.12 > ST III 82.9 > ST III 79.8 > ST III 60.5 > ST III 80.8 > ST III 27.2 > ST III 33.4 > ST III 77.6 > ST III 82.8 > ST III 15.2 > 2 > ST III 84.4 > ST III 16.11 > ST III 75.3 > ST III 68.4 > ST II-II 32.2 > ST III 46.4 > ST III 84.9 > ST III 68.9 > 7 > ST III 77.pr > ST III 46.9 > ST III 41.4 > ST III 84.8 > ST III 63.3 > ST III 21.4 > ST III 89.3 > ST III 77.1 > ST III 68.8 > ST III 54.3 > ST III 55.5 > ST III 3.2 > ST III 46.8 > ST II-II 73.2 > ST III 83.3 > ST III 72.3 > ST II-II 71.2 > ST III 14.3 > ST III 36.4 > ST III 61.4 > 4 > ST III 40.3 > ST III 74.3 > ST III 86.5 > ST II-II 118.7 > ST II-II 87.2 > 9 > ST III 59.3 > ST III 38.3 > ST III 2.3 > ST III 35.3
ST III 35, Articulus 2 <<<     >>> Articulus 4

, Articulus 3

arg Ad tertium sic proceditur. Videtur quod secundum temporalem nativitatem Christi beata virgo non possit dici mater eius. Ut enim supra dictum est, beata virgo Maria nihil active in generatione Christi operata est, sed solam materiam ministravit. Sed hoc non videtur sufficere ad rationem matris, alioquin, lignum diceretur mater lecti aut scamni. Ergo videtur quod beata virgo non possit dici mater Christi.
a2 Praeterea, Christus ex beata virgine miraculose natus est. Sed miraculosa generatio non sufficit ad rationem maternitatis vel filiationis, non enim dicimus Hevam fuisse filiam Adae. Ergo videtur quod nec Christus debeat dici filius beatae virginis.
a3 Praeterea, ad matrem pertinere videtur decisio seminis. Sed, sicut Damascenus dicit, in III libro, 'corpus Christi non seminaliter, sed conditive a spiritu sancto formatum est'. Ergo videtur quod beata virgo non debeat dici mater Christi.
sc Sed contra est quod dicitur Matth. I, 'Christi generatio sic erat. Cum esset desponsata mater Iesu Maria Ioseph,' et cetera.
co Respondeo dicendum quod beata virgo Maria est vera et naturalis mater Christi. Sicut enim supra dictum est, corpus Christi non est de caelo allatum, sicut Valentinus haereticus posuit, sed de virgine matre sumptum, et ex purissimis sanguinibus eius formatum. Et hoc solum requiritur ad rationem matris, ut ex supra dictis patet. Unde beata virgo vere est mater Christi.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, paternitas seu maternitas et filiatio non competunt in quacumque generatione sed in sola generatione viventium. Et ideo, si aliqua inanimata ex aliqua materia fiant, non propter hoc consequitur in eis relatio maternitatis et filiationis, sed solum in generatione viventium, quae proprie nativitas dicitur.
ad2 Ad secundum dicendum quod, sicut Damascenus dicit, in III libro, nativitas temporalis, qua Christus est natus propter nostram salutem, est quodammodo secundum nos, 'quoniam natus est homo ex muliere, et tempore conceptionis debito, super nos autem, quoniam non ex semine, sed ex sancto spiritu et sancta virgine, super legem conceptionis'. Sic igitur ex parte matris nativitas illa fuit naturalis, sed ex parte operationis spiritus sancti fuit miraculosa. Unde beata virgo est vera et naturalis mater Christi.
ad3 Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, resolutio seminis feminae non pertinet ad necessitatem conceptus. Et ideo resolutio seminis non ex necessitate requiritur ad matrem.
Thomas de Aquino HOME