monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 7.pr > ST I 25.1 > ST III 2.4 > ST III 19.1 > ST III 8.7 > ST I 14.16 > ST I 31.1 > ST I 5.5 > 6 > ST III 39.pr > ST III 74.6 > ST III 69.8 > ST III 58.1 > ST III 2.3 > ST III 8.2 > ST III 51.pr > ST III 47.1 > 9 > ST III 32.1 > ST III 80.12 > ST III 16.9 > ST III 7.7 > ST III 50.2 > ST I 15.1 > ST III 40.4 > ST III 15.5 > ST III 66.12 > ST III 49.pr > ST III 66.9 > ST I 83.2 > ST III 43.1 > ST I 12.9 > ST III 40.3 > ST III 16.12 > ST III 7.2 > ST III 21.4 > ST I 5.4 > ST III 24.2 > ST III 57.1 > ST III 25.5 > ST III 89.1 > ST I 93.6 > ST III 39.7 > ST I 6.1 > ST III 35.1 > ST III 21.3 > ST I 5.3 > ST III 31.5 > ST I 12.13 > ST III 80.9 > ST III 84.pr > ST I 13.8 > ST III 48.1 > ST III 51.2 > ST III 72.1 > ST III 68.12 > ST III 59.pr > ST III 34.4
ST III 34, Articulus 3 <<<    

, Articulus 4

arg Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit perfectus comprehensor in primo instanti suae conceptionis. Meritum enim praecedit praemium, sicut et culpa poenam. Sed Christus in primo instanti suae conceptionis meruit, sicut dictum est. Cum ergo status comprehensoris sit principale praemium, videtur quod Christus in primo instanti suae conceptionis non fuerit comprehensor.
a2 Praeterea, dominus dicit, Luc. ult., 'haec oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam'. Sed gloria pertinet ad statum comprehensionis. Ergo Christus non fuit in statu comprehensoris in primo instanti suae conceptionis, quando adhuc nullam sustinuit passionem.
a3 Praeterea, illud quod non convenit nec homini nec Angelo, videtur esse proprium Deo, et ita non convenit Christo secundum quod homo. Sed semper esse beatum non convenit nec homini nec Angelo, si enim fuissent conditi beati, postmodum non peccassent. Ergo Christus, secundum quod homo, non fuit beatus in primo instanti suae conceptionis.
sc Sed contra est quod dicitur in Psalmo, 'beatus quem elegisti et assumpsisti', quod, secundum Glossam, refertur ad humanam naturam Christi, quae 'assumpta est a verbo Dei in unitatem personae'. Sed in primo instanti conceptionis fuit assumpta humana natura a verbo Dei. Ergo in primo instanti suae conceptionis Christus, secundum quod homo, fuit beatus. Quod est esse comprehensorem.
co Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, non fuit conveniens ut Christus in sua conceptione acciperet gratiam habitualem tantum absque actu. Accepit autem gratiam non ad mensuram, ut supra habitum est. Gratia autem viatoris, cum sit deficiens a gratia comprehensoris, habet mensuram minorem respectu comprehensoris. Unde manifestum est quod Christus in primo instanti suae conceptionis accepit non solum tantam gratiam quantam comprehensores habent, sed etiam omnibus comprehensoribus maiorem. Et quia gratia illa non fuit sine actu, consequens est quod actu fuit comprehensor, videndo Deum per essentiam clarius ceteris creaturis.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus non meruit gloriam animae, secundum quam dicitur comprehensor, sed gloriam corporis, ad quam per suam passionem pervenit.
ad2 Unde patet responsio ad secundum.
ad3 Ad tertium dicendum quod Christus, ex hoc quod fuit Deus et homo, etiam in sua humanitate habuit aliquid prae ceteris creaturis, ut scilicet statim a principio esset beatus.
Thomas de Aquino HOME