, Articulus 4
arg | Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum quod homo sit filius Dei adoptivus. Dicit enim Hilarius, de Christo loquens, 'potestatis dignitas non amittitur dum carnis humanitas adoptatur'. Ergo Christus, secundum quod homo, est filius adoptivus. |
a2 | Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Praedest. Sanct., quod 'eadem gratia ille homo est Christus, qua gratia ab initio fidei quicumque homo est Christianus'. Sed alii homines sunt Christiani per gratiam adoptionis. Ergo et ille homo est Christus per adoptionem. Et ita videtur esse filius adoptivus. |
a3 | Praeterea, Christus, secundum quod homo, est servus. Sed dignius est esse filium adoptivum quam servum. Ergo multo magis Christus, secundum quod homo, est filius adoptivus. |
sc | Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de Incarnat., 'adoptivum filium non dicimus filium esse natura, sed eum dicimus natura esse filium qui verus est filius'. Christus autem verus et naturalis est filius Dei, secundum illud I Ioan. ult., 'ut simus in vero filio eius, Iesu Christo'. Ergo Christus, secundum quod homo, non est filius adoptivus. |
co | Respondeo dicendum quod filiatio proprie convenit hypostasi vel personae, non autem naturae, unde in prima parte dictum est quod filiatio est proprietas personalis. In Christo autem non est alia persona vel hypostasis quam increata, cui convenit esse filium per naturam. Dictum est autem supra quod filiatio adoptionis est participata similitudo filiationis naturalis. Non autem dicitur aliquid participative quod per se dicitur. Et ideo Christus, qui est filius Dei naturalis, nullo modo potest dici filius adoptivus. Secundum autem illos qui ponunt in Christo duas personas, vel duas hypostases, seu duo supposita, nihil rationabiliter prohibet Christum hominem dici filium adoptivum. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod, sicut filiatio non proprie convenit naturae, ita nec adoptio. Et ideo, cum dicitur quod carnis humanitas adoptatur, impropria est locutio, et accipitur ibi adoptio pro unione humanae naturae ad personam filii. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod similitudo illa Augustini est intelligenda quantum ad principium, quia scilicet, sicut sine meritis habet quilibet homo ut sit Christianus, ita ille homo sine meritis habuit ut esset Christus. Est tamen differentia quantum ad terminum, quia scilicet Christus per gratiam unionis est filius naturalis; alius autem per gratiam habitualem est filius adoptivus. Gratia autem habitualis in Christo non facit de nonfilio filium adoptivum, sed est quidam effectus filiationis in anima Christi, secundum illud Ioan. I, 'vidimus gloriam eius quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis'. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod esse creaturam, et etiam servitus vel subiectio ad Deum, non solum respicit personam, sed etiam naturam, quod non potest dici de filiatione. Et ideo non est similis ratio. |