, Articulus 1
arg | Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christo non conveniat esse sacerdotem. Sacerdos enim est minor Angelo, unde dicitur Zach. III, 'ostendit mihi Deus sacerdotem magnum stantem coram Angelo domini'. Sed Christus est maior Angelis, secundum illud Heb. I, 'tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit'. Ergo Christo non convenit esse sacerdotem. |
a2 | Praeterea, ea quae fuerunt in veteri testamento, fuerunt figurae Christi, secundum illud Coloss. II, 'quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi'. Sed Christus non traxit carnis originem ex sacerdotibus veteris legis, dicit enim apostolus, Heb. VII, 'manifestum est quod ex Iuda ortus sit dominus noster, in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est'. Ergo Christo non convenit esse sacerdotem. |
a3 | Praeterea, in veteri lege, quae est figura Christi, non est idem legislator et sacerdos, unde dicit dominus ad Moysen, legislatorem, Exod. XXVIII, 'applica Aaron, fratrem tuum, ut sacerdotio fungatur mihi'. Christus autem est lator novae legis, secundum illud Ierem. XXXI, 'dabo leges meas in cordibus eorum'. Ergo Christo non convenit esse sacerdotem. |
sc | Sed contra est quod dicitur Heb. IV, 'habemus pontificem qui penetravit caelum, Iesum, filium Dei'. |
co | Respondeo dicendum quod proprium officium sacerdotis est esse mediatorem inter Deum et populum, inquantum scilicet divina populo tradit, unde sacerdos dicitur quasi sacra dans, secundum illud Malach. II, 'legem requirent ex ore eius', scilicet sacerdotis; et iterum inquantum preces populi Deo offert, et pro eorum peccatis Deo aliqualiter satisfacit; unde apostolus dicit, Heb. V, 'omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis'. Hoc autem maxime convenit Christo. Nam per ipsum dona hominibus sunt collata, secundum illud II Pet. I, 'per quem, scilicet Christum, maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae'. Ipse etiam humanum genus Deo reconciliavit, secundum illud Coloss. I, 'in ipso, scilicet Christo, complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia'. Unde Christo maxime convenit esse sacerdotem. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod potestas hierarchica convenit quidem Angelis, inquantum et ipsi sunt medii inter Deum et hominem, ut patet per Dionysium, in libro Cael. Hier., ita quod ipse sacerdos, inquantum est medius inter Deum et populum, Angeli nomen habet, secundum illud Malach. II, 'Angelus domini exercituum est'. Christus autem maior Angelis fuit, non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem, inquantum habuit plenitudinem gratiae et gloriae. Unde etiam excellentiori modo hierarchicam seu sacerdotalem potestatem prae Angelis habuit, ita etiam quod ipsi Angeli fuerunt ministri sacerdotii eius, secundum illud Matth. IV, 'accesserunt Angeli et ministrabant ei'. Secundum tamen passibilitatem, modico ab Angelis minoratus est, ut apostolus dicit, Heb. II. Et secundum hoc conformis fuit hominibus viatoribus in sacerdotio constitutis. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Damascenus, in III libro, 'quod in omnibus est simile, idem utique erit, et non exemplum'. Quia igitur sacerdotium veteris legis erat figura sacerdotii Christi, noluit Christus nasci de stirpe figuralium sacerdotum, ut ostenderetur non esse omnino idem sacerdotium, sed differre sicut verum a figurali. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, alii homines particulatim habent quasdam gratias, sed Christus, tanquam omnium caput, habet perfectionem omnium gratiarum. Et ideo, quantum ad alios pertinet, alius est legislator, et alius sacerdos, et alius rex, sed haec omnia concurrunt in Christo, tanquam in fonte omnium gratiarum. Unde dicitur Isaiae XXXIII, 'dominus iudex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos'. |