monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 80.pr > ST I 87.1 > ST I 87.pr > ST III 55.1 > ST I 73.1 > ST III 55.pr > ST I 73.pr > ST III 37.1 > ST III 86.6 > ST III 37.pr > ST III 29.1 > ST I 32.1 > ST III 45.1 > ST III 29.pr > ST III 55.6 > ST I 32.pr > ST III 45.pr > ST III 75.8 > ST III 60.1 > ST III 60.pr > ST III 75.4 > ST III 36.1 > ST III 61.1 > ST III 61.pr > ST III 36.pr > ST I 41.4 > ST I 84.8 > ST I 77.1 > ST III 60.6 > ST III 41.1 > ST I 77.pr > ST I 97.4 > ST III 21.1 > ST III 41.pr > ST III 21.pr > ST III 52.8 > ST III 43.4 > ST III 20.1 > ST I 68.4 > ST III 36.6 > ST I 84.4 > ST III 20.pr
>>> ST III 20, Articulus 1

, Prooemium

1 Deinde considerandum est de his quae conveniunt Christo per comparationem ad patrem. Quorum quaedam dicuntur de ipso secundum habitudinem ipsius ad patrem, puta quod est ei subiectus; quod ipsum oravit; quod ei in sacerdotio ministravit. Quaedam vero dicuntur, vel dici possunt, secundum habitudinem patris ad ipsum, puta, si pater eum adoptasset; et quod eum praedestinavit. Primo igitur considerandum est de subiectione Christi ad patrem; secundo, de eius oratione; tertio, de ipsius sacerdotio; quarto, de adoptione, an ei conveniat; quinto, de eius praedestinatione. Circa primum quaeruntur duo. Primo, utrum Christus sit subiectus patri. Secundo, utrum sit subiectus sibi ipsi.
Thomas de Aquino HOME