monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 73. > ST III 69.pr > ST I 67. > ST III 78.1 > ST I 12.1 > ST III 42.1 > ST III 31.3 > ST II-II 119. > ST III 18.pr > 5 > ST III 66.1 > ST I 53. > ST III 14.2 > ST I 26. > 1 > ST II-II 118. > ST I 30.3 > ST III 44.1 > ST III 1. > ST II-II 114. > ST I 8.1 > ST II-II 117. > ST III 69.7 > ST I 97. > ST III 17.pr
>>> ST III 17, Articulus 1

, Prooemium

1 Deinde considerandum est de his quae pertinent ad unitatem in Christo in communi. Nam de his quae pertinent ad unitatem vel pluralitatem in speciali, suis locis determinandum est, sicut supra determinatum est quod in Christo non una est tantum scientia; et infra determinabitur quod in Christo non una est tantum nativitas. Considerandum est ergo primo, de unitate Christi quantum ad esse; secundo, quantum ad velle; tertio, quantum ad operari. Circa primum quaeruntur duo. Primo, utrum Christus sit unum vel duo. Secundo, utrum in Christo sit tantum unum esse.
Thomas de Aquino HOME