monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 63.9 > ST I 12.12 > ST I 13.11 > ST I 42.6 > ST III 15.3
ST III 15, Articulus 2 <<<     >>> Articulus 4

, Articulus 3

arg Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerit ignorantia. Illud enim vere fuit in Christo quod sibi competit secundum humanam naturam, licet non competat secundum divinam, sicut passio et mors. Sed ignorantia convenit Christo secundum humanam naturam, dicit enim Damascenus, in III libro, quod 'ignorantem et servilem assumpsit naturam'. Ergo ignorantia vere fuit in Christo.
a2 Praeterea, aliquis dicitur ignorans per notitiae defectum. Sed aliqua notitia defuit Christo, dicit enim apostolus, II Cor. V, 'eum qui non novit peccatum, pro nobis peccatum fecit'. Ergo in Christo fuit ignorantia.
a3 Praeterea, Isaiae VIII dicitur, 'antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci'. Puer autem ille est Christus. Ergo in Christo fuit aliquarum rerum ignorantia.
sc Sed contra, ignorantia per ignorantiam non tollitur. Christus autem ad hoc venit ut ignorantias nostras auferret, venit enim 'ut illuminaret his qui in tenebris et in umbra mortis sedent'. Ergo in Christo ignorantia non fuit.
co Respondeo dicendum quod, sicut in Christo fuit plenitudo gratiae et virtutis, ita in ipso fuit plenitudo omnis scientiae, ut ex praemissis patet. Sicut autem in Christo plenitudo gratiae et virtutis excludit peccati fomitem, ita plenitudo scientiae excludit ignorantiam, quae scientiae opponitur. Unde, sicut in Christo non fuit fomes peccati, ita non fuit in eo ignorantia.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod natura a Christo assumpta potest dupliciter considerari. Uno modo, secundum rationem suae speciei. Et secundum hoc dicit Damascenus eam esse ignorantem et servilem. Unde subdit, 'nam serva est quidem hominis natura eius qui fecit ipsam, Dei, et non habet futurorum cognitionem'. Alio modo potest considerari secundum illud quod habet ex unione ad hypostasim divinam, ex qua habet plenitudinem scientiae et gratiae, secundum illud Ioan. I, 'vidimus eum, quasi unigenitum a patre, plenum gratiae et veritatis'. Et hoc modo natura humana in Christo ignorantiam non habuit.
ad2 Ad secundum dicendum quod Christus dicitur non novisse peccatum, quia nescivit per experientiam. Scivit autem per simplicem notitiam.
ad3 Ad tertium dicendum quod propheta ibi loquitur de humana Christi scientia. Dicit ergo, antequam sciat puer, scilicet secundum humanitatem, vocare patrem suum, Ioseph, qui pater fuit putative, et matrem suam, scilicet Mariam, auferetur fortitudo Damasci. Quod non est sic intelligendum quasi aliquando fuerit homo et hoc nesciverit, sed, antequam sciat, idest, antequam fiat homo scientiam habens humanam, auferetur vel, ad litteram, fortitudo Damasci et spolia Samariae, per regem Assyriorum; vel, spiritualiter, quia, nondum natus, populum suum sola invocatione salvabit, ut Glossa Hieronymi exponit. Augustinus tamen, in sermone de Epiph., dicit hoc esse completum in adoratione magorum. Ait enim, 'antequam per humanam carnem humana verba proferret, accepit virtutem Damasci, scilicet divitias, in quibus Damascus praesumebat in divitiis autem principatus auro defertur. Spolia vero Samariae iidem ipsi erant. Samaria namque pro idololatria ponitur, illic enim populus ad idola colenda conversus est. Haec ergo prima spolia puer idololatriae detraxit'. Et secundum hoc intelligitur, antequam sciat puer, idest, antequam ostendat se scire.
Thomas de Aquino HOME