monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 35.7 > ST III 72.7 > ST I 79.7 > ST III 42.1 > ST III 42.pr > ST III 46.7 > 1 > pr > 6 > 7 > 1 > pr > 1 > pr > ST III 26.1 > ST III 26.pr > 8 > 9 > ST II-II 125.1 > ST III 42.4 > 4 > ST III 77.7 > ST II-II 125.pr > 1 > pr > ST III 53.1 > 4 > ST III 53.pr > ST I 43.1 > ST I 43.pr > ST III 19.1 > ST III 47.1 > ST III 70.1 > 5 > ST III 76.7 > ST III 31.1 > ST III 19.pr > ST III 70.pr > ST III 47.pr > ST I 52.1 > ST III 31.pr > ST I 90.1 > 4 > ST I 52.pr > ST I 43.6 > ST I 90.pr > ST III 10.1 > ST III 10.pr
>>> ST III 10, Articulus 1

, Prooemium

1 Deinde considerandum est de qualibet praedictarum scientiarum. Sed quia de scientia divina dictum est in prima parte, restat nunc videre de aliis, primo, de scientia beata; secundo, de scientia indita; tertio, de scientia acquisita. Sed quia de scientia beata, quae in Dei visione consistit, plura dicta sunt in prima parte, ideo hic sola illa videntur dicenda quae pertinent ad animam Christi. Circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum anima Christi comprehenderit verbum, sive divinam essentiam. Secundo, utrum cognoverit omnia in verbo. Tertio, utrum anima Christi in verbo cognoverit infinita. Quarto, utrum videat verbum, vel divinam essentiam, clarius qualibet alia creatura.
Thomas de Aquino HOME