, Articulus 3
arg | Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerit fides. Fides enim est nobilior virtus quam virtutes morales, puta temperantia et liberalitas. Huiusmodi autem virtutes fuerunt in Christo, ut dictum est. Multum ergo magis fuit in eo fides. |
a2 | Praeterea, Christus non docuit virtutes quas ipse non habuit, secundum illud Act. I, 'coepit Iesus facere et docere'. Sed de Christo dicitur, Heb. XII, quod est 'auctor et consummator fidei'. Ergo in eo maxime fuit fides. |
a3 | Praeterea, quidquid est imperfectionis excluditur a beatis. Sed in beatis est fides, nam super illud Rom. I, 'iustitia Dei revelatur in eo ex fide in fidem', dicit Glossa, 'de fide verborum et spei in fidem rerum et speciei'. Ergo videtur quod etiam in Christo fuerit fides, cum nihil imperfectionis importet. |
sc | Sed contra est quod dicitur Heb. XI, quod 'fides est argumentum non apparentium'. Sed Christo nihil fuit non apparens, secundum illud quod dixit ei Petrus, Ioan. ult., 'tu omnia nosti'. Ergo in Christo non fuit fides. |
co | Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte dictum est, obiectum fidei est res divina non visa. Habitus autem virtutis, sicut et quilibet alius, recipit speciem ab obiecto. Et ideo, excluso quod res divina non sit visa, excluditur ratio fidei. Christus autem in primo instanti suae conceptionis plene vidit Deum per essentiam, ut infra patebit. Unde fides in eo esse non potuit. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod fides est nobilior virtutibus moralibus, quia est circa nobiliorem materiam, sed tamen importat quendam defectum in comparatione ad illam materiam, qui defectus in Christo non fuit. Et ideo non potuit in eo esse fides, licet fuerint in eo virtutes morales, quae in sui ratione huiusmodi defectum non important per comparationem ad suas materias. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod meritum fidei consistit in hoc quod homo, ex obedientia Dei, assentit istis quae non videt, secundum illud Rom. I, 'ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius'. Obedientiam autem ad Deum plenissime habuit Christus, secundum illud Philipp. II, 'factus est obediens usque ad mortem'. Et sic nihil ad meritum pertinens docuit quod ipse excellentius non impleret. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod, sicut Glossa ibidem dicit, 'fides proprie est qua creduntur quae non videntur'. Sed fides quae est rerum visarum, improprie dicitur, et secundum quandam similitudinem, quantum ad certitudinem aut firmitatem adhaesionis. |