, Articulus 1
arg | Ad primum sic proceditur. Videtur quod filius Dei non assumpserit verum corpus. Dicitur enim Philipp. II quod 'in similitudinem hominum factus est'. Sed quod est secundum veritatem, non dicitur esse secundum similitudinem. Ergo filius Dei non assumpsit verum corpus. |
a2 | Praeterea, assumptio corporis in nullo derogavit dignitati divinitatis, dicit enim Leo Papa, in sermone de nativitate, quod 'nec inferiorem naturam consumpsit glorificatio, nec superiorem minuit assumptio'. Sed hoc ad dignitatem Dei pertinet quod sit omnino a corpore separatus. Ergo videtur quod per assumptionem non fuerit Deus corpori unitus. |
a3 | Praeterea, signa debent respondere signatis. Sed apparitiones veteris testamenti, quae fuerunt signa et figurae apparitionis Christi, non fuerunt secundum corporis veritatem, sed secundum imaginariam visionem, sicut patet Isaiae VI, 'vidi dominum sedentem', et cetera. Ergo videtur quod etiam apparitio filii Dei in mundum non fuerit secundum corporis veritatem, sed solum secundum imaginationem. |
sc | Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octogintatrium quaest., 'si phantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus. Et si fefellit, veritas non est. Est autem veritas Christus. Ergo non phantasma fuit corpus eius'. Et sic patet quod verum corpus assumpsit. |
co | Respondeo dicendum quod, sicut dicitur in libro de ecclesiasticis dogmatibus, 'natus est Dei filius non putative, quasi imaginatum corpus habens, sed corpus verum'. Et huius ratio triplex potest assignari. Quarum prima est ex ratione humanae naturae, ad quam pertinet verum corpus habere. Supposito igitur ex praemissis quod conveniens fuerit filium Dei assumere humanam naturam, consequens est quod verum corpus assumpserit. Secunda ratio sumi potest ex his quae in mysterio incarnationis sunt acta. Si enim non fuit verum corpus eius sed phantasticum, ergo nec veram mortem sustinuit; nec aliquid eorum quae de eo Evangelistae narrant, secundum veritatem gessit, sed solum secundum apparentiam quandam. Et sic etiam sequitur quod non fuit vera salus hominis subsecuta, oportet enim effectum causae proportionari. Tertia ratio potest sumi ex ipsa dignitate personae assumentis, quae cum sit veritas, non decuit ut in opere eius aliqua fictio esset. Unde et dominus hunc errorem per seipsum excludere dignatus est, Luc. ult., cum discipuli, 'conturbati et conterriti, putabant se spiritum videre', et non verum corpus, et ideo se eis palpandum praebuit, dicens, 'palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere'. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod similitudo illa exprimit veritatem humanae naturae in Christo, per modum quo omnes qui vere in humana natura existunt, similes specie esse dicuntur. Non autem intelligitur similitudo phantastica. Ad cuius evidentiam, apostolus subiungit quod 'factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis', quod fieri non potuisset si fuisset sola similitudo phantastica. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod per hoc quod filius Dei verum corpus assumpsit, in nullo est eius dignitas diminuta. Unde Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, 'exinanivit seipsum, formam servi accipiens, ut fieret servus, sed formae Dei plenitudinem non amisit'. Non enim filius Dei sic assumpsit verum corpus ut forma corporis fieret, quod repugnat divinae simplicitati et puritati, hoc enim esset assumere corpus in unitate naturae, quod est impossibile, ut ex supra dictis patet. Sed, salva distinctione naturae, assumpsit in unitate personae. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod figura respondere debet quantum ad similitudinem, non quantum ad rei veritatem, 'si enim per omnia esset similitudo, iam non esset signum, sed ipsa res', ut Damascenus dicit, in III libro. Conveniens igitur fuit ut apparitiones veteris testamenti essent secundum apparentiam tantum, quasi figurae, apparitio autem filii Dei in mundo esset secundum corporis veritatem, quasi res figurata sive signata per illas figuras. Unde apostolus, Coloss. II, 'quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi'. |