monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST III 4.2
ST III 4, Articulus 1 <<<     >>> Articulus 3

, Articulus 2

arg Ad secundum sic proceditur. Videtur quod filius Dei assumpserit personam. Dicit enim Damascenus, in III libro, quod 'filius Dei assumpsit humanam naturam in atomo', idest, in individuo. Sed individuum rationalis naturae est persona, ut patet per Boetium, in libro de duabus naturis. Ergo filius Dei personam assumpsit.
a2 Praeterea, Damascenus dicit quod 'filius Dei assumpsit ea quae in natura nostra plantavit'. Plantavit autem ibi personalitatem. Ergo filius Dei assumpsit personam.
a3 Praeterea, nihil consumitur nisi quod est. Sed Innocentius III dicit, in quadam decretali, quod 'persona Dei consumpsit personam hominis'. Ergo videtur quod persona hominis fuit prius assumpta.
sc Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, quod 'Deus naturam hominis assumpsit, non personam'.
co Respondeo dicendum quod aliquid dicitur assumi ex eo quod ad aliquid sumitur. Unde illud quod assumitur oportet praeintelligi assumptioni, sicut id quod movetur localiter praeintelligitur ipsi motui. Persona autem non praeintelligitur in humana natura assumptioni, sed magis se habet ut terminus assumptionis, ut supra dictum est. Si enim praeintelligeretur, vel oporteret quod corrumperetur, et sic frustra esset assumpta. Vel quod remaneret post unionem, et sic essent duae personae, una assumens et alia assumpta; quod est erroneum, ut supra ostensum est. Unde relinquitur quod nullo modo filius Dei assumpsit humanam personam.
ad1 Ad primum ergo dicendum quod naturam humanam assumpsit filius Dei in atomo, idest, in individuo 'quod non est aliud a supposito increato quod est persona filii Dei'. Unde non sequitur quod persona sit assumpta.
ad2 Ad secundum dicendum quod naturae assumptae non deest propria personalitas propter defectum alicuius quod ad perfectionem humanae naturae pertineat, sed propter additionem alicuius quod est supra humanam naturam, quod est unio ad divinam personam.
ad3 Ad tertium dicendum quod consumptio ibi non importat destructionem alicuius quod prius fuerat, sed impeditionem eius quod aliter esse posset. Si enim humana natura non esset assumpta a divina persona, natura humana propriam personalitatem haberet. Et pro tanto dicitur persona consumpsisse personam, licet improprie, quia persona divina sua unione impedivit ne humana natura propriam personalitatem haberet.
Thomas de Aquino HOME