monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST I 69.1 > ST III 39.4 > ST I 31.2 > 7 > ST III 84.5 > ST III 80.11 > 7 > pr > ST III 47.2 > 2 > ST III 80.8 > ST III 49.4 > ST III 39.3 > ST III 68.10 > ST III 32.2 > ST III 58.2 > ST III 59.5 > ST I 56.pr > ST III 36.1 > 5 > ST I 12.pr > 8 > ST I 15.2 > ST III 68.11 > ST I 17.1 > ST I 12.10 > pr > ST III 49.3 > 2 > 10 > ST III 68.8 > ST III 55.1 > ST I 76.6 > ST III 57.2 > ST III 43.2 > ST III 72.7 > ST III 69.5 > ST III 35.7 > ST I 18.1 > ST III 16.pr > ST III 89.2 > ST III 84.4 > ST III 78.pr > ST I 63.pr > ST I 77.6 > ST III 42.pr > ST III 14.4 > ST III 84.3 > ST I 6.2 > 4 > ST III 67.8 > ST III 35.2 > ST III 66.pr > 3 > ST I 62.9 > ST III 14.3 > ST III 72.2 > ST III 44.pr > ST III 48.2 > ST III 59.4 > ST III 82.9 > ST I 90.1 > ST III 18.5 > ST III 59.3 > ST I 8.pr > ST I 79.6 > ST I 19.9 > ST I 56.2 > ST I 12.7 > ST III 69.4 > 1 > 2 > 13 > ST III 52.8 > 5 > ST III 16.7 > 9 > ST III 69.3 > ST III 4.pr
>>> ST III 4, Articulus 1

, Prooemium

1 Deinde considerandum est de unione ex parte assumpti. Circa quod primo considerandum occurrit de his quae sunt a verbo Dei assumpta; secundo, de coassumptis, quae sunt perfectiones et defectus. Assumpsit autem filius Dei humanam naturam, et partes eius. Unde circa primum triplex consideratio occurrit, prima est, quantum ad ipsam naturam humanam; secunda est, quantum ad partes ipsius; tertia, quantum ad ordinem assumptionis. Circa primum quaeruntur sex. Primo, utrum humana natura fuerit magis assumptibilis a filio Dei quam aliqua alia natura. Secundo, utrum assumpserit personam. Tertio, utrum assumpserit hominem. Quarto, utrum fuisset conveniens quod assumpsisset humanam naturam a singularibus separatam. Quinto, utrum fuerit conveniens quod assumpsisset humanam naturam in omnibus singularibus. Sexto, utrum fuerit conveniens quod assumeret humanam naturam in aliquo homine ex stirpe Adae progenito.
Thomas de Aquino HOME