monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 185.1 > ST III 1.5
ST III 1, Articulus 4 <<<     >>> Articulus 6

, Articulus 5

arg Ad quintum sic proceditur. Videtur quod conveniens fuisset Deum incarnari a principio humani generis. Incarnationis enim opus ex immensitate divinae caritatis processit, secundum illud Ephes. II, 'Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo'. Sed caritas non tardat subvenire amico necessitatem patienti, secundum illud Prov. III, 'ne dicas amico tuo, vade et revertere, cras dabo tibi; cum statim possis dare'. Ergo Deus incarnationis opus differre non debuit, sed statim a principio per suam incarnationem humano generi subvenire.
a2 Praeterea, I Tim. I dicitur, 'Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere'. Sed plures salvati fuissent si a principio humani generis Deus incarnatus fuisset, plurimi enim, ignorantes Deum, in suo peccato perierunt in diversis saeculis. Ergo convenientius fuisset quod a principio humani generis Deus incarnatus fuisset.
a3 Praeterea, opus gratiae non est minus ordinatum quam opus naturae. Sed 'natura initium sumit a perfectis', ut dicit Boetius, in libro de consolatione. Ergo opus gratiae debuit a principio esse perfectum. Sed in opere incarnationis consideratur perfectio gratiae, secundum illud, 'verbum caro factum est', et postea subditur, 'plenum gratiae et veritatis'. Ergo Christus a principio humani generis debuit incarnari.
sc Sed contra est quod dicitur Galat. IV, 'at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum, factum ex muliere', ubi dicit Glossa quod 'plenitudo temporis est quod praefinitum fuit a Deo patre quando mitteret filium suum'. Sed Deus sua sapientia omnia definivit. Ergo convenientissimo tempore Deus est incarnatus. Et sic non fuit conveniens quod a principio humani generis Deus incarnaretur.
co Respondeo dicendum quod, cum opus incarnationis principaliter ordinetur ad reparationem naturae humanae per peccati abolitionem manifestum est quod non fuit conveniens a principio humani generis, ante peccatum, Deum incarnatum fuisse, non enim datur medicina nisi iam infirmis. Unde ipse dominus dicit, Matth. IX, 'non est opus valentibus medicus, sed male habentibus, non enim veni vocare iustos, sed peccatores'. Sed non etiam statim post peccatum conveniens fuit Deum incarnari. Primo quidem, propter conditionem humani peccati, quod ex superbia provenerat, unde eo modo erat homo liberandus ut, humiliatus, recognosceret se liberatore indigere. Unde super illud Galat. III, 'ordinata per Angelos in manu mediatoris', dicit Glossa, 'magno consilio factum est ut, post hominis casum, non illico Dei filius mitteretur. Reliquit enim Deus prius hominem in libertate arbitrii, in lege naturali, ut sic vires naturae suae cognosceret. Ubi cum deficeret, legem accepit. Qua data, invaluit morbus, non legis, sed naturae vitio, ut ita, cognita sua infirmitate, clamaret ad medicum, et gratiae quaereret auxilium'. Secundo, propter ordinem promotionis in bonum, secundum quem ab imperfecto ad perfectum proceditur. Unde apostolus dicit, I ad Cor. XV, 'non prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale. Primus homo de terra, terrenus, secundus homo de caelo, caelestis'. Tertio, propter dignitatem ipsius verbi incarnati. Quia super illud Galat. IV, 'ubi venit plenitudo temporis', dicit Glossa, 'quanto maior iudex veniebat, tanto praeconum series longior praecedere debebat'. Quarto, ne fervor fidei temporis prolixitate tepesceret. Quia circa finem mundi 'refrigescet caritas multorum', et Luc. XVIII dicitur, 'cum filius hominis veniet, putasne inveniet fidem super terram?'
ad1 Ad primum ergo dicendum quod caritas non differt amico subvenire, salva tamen negotiorum opportunitate et personarum conditione. Si enim medicus statim a principio aegritudinis medicinam daret infirmo, minus proficeret, vel magis laederet quam iuvaret. Et ideo etiam dominus non statim incarnationis remedium humano generi exhibuit, ne illud contemneret ex superbia, si prius suam infirmitatem non cognosceret.
ad2 Ad secundum dicendum quod Augustinus ad hoc respondet, in libro de sex quaestionibus Paganorum, dicens, qu. II, quod 'tunc voluit Christus hominibus apparere, et apud eos praedicari suam doctrinam, quando et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri. His enim temporibus, et his in locis, tales homines in eius praedicatione futuros esse sciebat quales, non quidem omnes, sed tamen multi in eius corporali praesentia fuerunt, qui nec in eum, suscitatis mortuis, credere voluerunt'. Sed hanc responsionem reprobans idem Augustinus dicit, in libro de perseverantia, 'nunquid possumus dicere Tyrios aut Sidonios, talibus apud se virtutibus factis, credere noluisse, aut credituros non fuisse si fierent, cum ipse dominus eis attestetur quod acturi essent magnae humilitatis poenitentiam, si in eis facta essent divinarum illa signa virtutum?' Proinde, ut ipse solvens subdit, 'sicut apostolus ait, non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei, qui his quos praevidit, si apud eos facta essent, suis miraculis credituros, quibus voluit subvenit, aliis autem non subvenit, de quibus in sua praedestinatione, occulte quidem sed iuste, aliud iudicavit. Ita misericordiam eius in his qui liberantur, et veritatem in his qui puniuntur sine dubitatione credamus'.
ad3 Ad tertium dicendum quod perfectum est prius imperfecto, in diversis quidem, tempore et natura, oportet enim quod perfectum sit quod alia ad perfectionem adducit, sed in uno et eodem imperfectum est prius tempore, etsi sit posterius natura. Sic ergo imperfectionem naturae humanae duratione praecedit aeterna Dei perfectio, sed sequitur ipsam consummata perfectio in unione ad Deum.
Thomas de Aquino HOME



ST III 1, Articulus 4 <<<     >>> Articulus 6
monumenta.ch > Thomas de Aquino > ST II-II 185.1 > ST III 1.5