, Articulus 2
arg | Ad secundum sic proceditur. Videtur quod religiosis non liceat saecularia negotia tractare. Dicitur enim in praedicto decreto Bonifacii Papae quod 'beatus Benedictus eos saecularium negotiorum edixit expertes fore. Quod quidem apostolicis documentis, et omnium sanctorum patrum institutis, non solum monachis, sed etiam canonicis omnibus imperatur', secundum illud II ad Tim. II, 'nemo militans Deo implicat se saecularibus negotiis'. Sed omnibus religiosis imminet quod militent Deo. Ergo non licet eis saecularia negotia exercere. |
a2 | Praeterea, I ad Thessal. IV, dicit apostolus, 'operam detis ut quieti sitis, et ut negotium vestrum agatis', Glossa, 'dimissis alienis, quod vobis utile est in emendationem vitae'. Sed religiosi specialiter assumunt studium emendationis vitae. Ergo non debent saecularia negotia exercere. |
a3 | Praeterea, super illud Matth. I, 'ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt', dicit Hieronymus, 'ex hoc ostendit rigidam vitam et austeram praedicationem vitare debere aulas regum, et mollium hominum palatia declinare'. Sed necessitas saecularium negotiorum ingerit hominem ad frequentandum regum palatia. Ergo non licet religiosis aliqua negotia saecularia pertractare. |
sc | Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. ult., 'commendo vobis Phoeben, sororem nostram', et postea subdit, 'et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit'. |
co | Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, status religionis est ordinatus ad perfectionem caritatis consequendam. Ad quam quidem principaliter pertinet Dei dilectio, secundario autem dilectio proximi. Et ideo religiosi praecipue et propter se debent intendere ad hoc quod Deo vacent. Si autem necessitas proximis immineat, eorum negotia ex caritate agere debent, secundum illud Galat. VI, 'alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi', quia et in hoc ipso quod proximis serviunt propter Deum, dilectioni divinae obsequuntur. Unde dicitur Iac. I, 'religio munda et immaculata apud Deum et patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum', Glossa, idest, 'succurrere eis qui carent praesidio in tempore necessitatis'. Est ergo dicendum quod causa cupiditatis saecularia negotia gerere nec monachis nec clericis licet. Causa vero caritatis se negotiis saecularibus, cum debita moderatione, ingerere possunt, secundum superioris licentiam, et ministrando et dirigendo. Unde dicitur in decretis, dist. LXXXVIII, 'decrevit sancta synodus nullum deinceps clericum aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus se permiscere, nisi propter curam pupillorum aut orphanorum aut viduarum, aut si forte episcopus civitatis ecclesiasticarum rerum sollicitudinem eum habere praecipiat'. Eadem autem ratio est de religiosis et clericis, quia utrisque similiter negotia saecularia interdicuntur, ut dictum est. |
ad1 | Ad primum ergo dicendum quod monachis interdicuntur tractare saecularia negotia propter cupiditatem, non autem propter caritatem. |
ad2 | Ad secundum dicendum quod non est curiositas, sed caritas, si propter necessitatem aliquis se negotiis immisceat. |
ad3 | Ad tertium dicendum quod frequentare palatia regum propter delicias vel gloriam vel cupiditatem, non competit religiosis, sed ea adire propter pias causas competit eis. Unde dicitur IV Reg. IV, quod Eliseus dixit ad mulierem, 'nunquid habes negotium, et vis ut loquar regi vel principi militiae?' Similiter etiam convenit religiosis adire regum palatia ad eos arguendos et dirigendos, sicut Ioannes Baptista arguebat Herodem, ut dicitur Matth. XIV. |